- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Scriptum est in Evangelio, Quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII, 11). Vos ergo quare non accipitis Patriarchas? Absit nos quidem cuiquam invidere mortalium, quem Deus forte miseratione respiciens sua, de perditione unquam reduxerit ad salutem: sed hoc sane nos ejus esse jam clementiae ponimus qui misertus sit, non illius meriti cujus fuisse negare non possis improbabilem vitam: ac per hoc et Judaeorum patres, Abraham scilicet, et Isaac, et Jacob, si est hoc pro certo de iisdem Christi testimonium quod affertis, quanquam fuerunt ipsi quidem flagitiosissimi, ut fere Moyses indicat eorum pronepos, sive quis alius historiae hujus conditor est, quae dicitur Geneseos, qui eorum vitas nobis odio omni fastidioque dignissimas scripsit; sint tamen et ipsi jam in regno coelorum, sint in loco quem nec crediderant unquam, nec speraverant, ut fere ex eorum liquido libris apparet: dummodo tamen constet, vobis etiam confitentibus, longo intervallo de tetra ac poenali inferorum custodia, ubi se vitae merita coercebant, a Christo Domino nostro liberatos, per ejus scilicet mysticam passionem pervenire ad hoc ipsum potuisse, si pervenerunt, quod scriptum de eis est. Neque enim quia et latronem quemdam de cruce liberavit idem noster Dominus, et ipso eodem die secum futurum dixit eum in paradiso Patris sui (Luc. XXIII, 43), quisquam inviderit, aut inhumanus adeo esse potest, ut hoc ei displiceat tantae benignitatis officium. Sed tamen non idcirco dicemus et latronum vitas ac mores nobis probabiles esse debere, quia Jesus latroni indulgentiam dederit; aut quia publicanis et meretricibus ignoverit errata, dixeritque quod etiam praecederent ipsi ad regnum coelorum eos qui se superbe gesserunt (Matth. XXI, 31). In injustitia namque et in adulterio deprehensam mulierem quamdam Judaeis accusantibus absolvit ipse, praecipiens ei ut jam peccare desineret (Joan. VIII, 3-11). Quapropter si horum tale quid et circa Abraham egit, et Isaac, et Jacob, ipsi gratias: decet eum talia operari circa animas, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45). Sed hoc tamen mihi unum in opinione hac vestra molestum est, cur id de Judaeorum tantum patribus sentiatis, ac non de caeteris quoque patriarchis Gentium, quod et ipsi senserint aliquando nostri Liberatoris hanc gratiam: praesertim cum de ipsorum filiis magis christiana constet Ecclesia, quam de semine Abrahae, Isaac et Jacob. Sed ais utique, illos quidem idola coluisse, hos vero omnipotentem Deum, idcircoque solam ipsorum curam habuisse Jesum. Ita Dei omnipotentis cultura in tartara detrudit, et Filii eget auxilio qui coluit Patrem? Sed videris : consentiamus, inquam, hactenus in coelum reductos eos, non quia mererentur, sed quia vincat divina clementia vim peccatorum.