- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
Verumtamen utrum et hoc a Christo dictum sit, dubios etiam nos et incertos scribentium ipsa varietas facit. Namque cum duo evangelistae Matthaeus et Lucas de centurione quodam pariter narrent, cujus puer tunc infirmaretur, et propter quem visus fuerit hoc ipsum dixisse Jesus, quia scilicet tantam fidem non invenisset in Israel, quantam in illo homine, gentili quamvis et pagano, eo quod dixerit idem non se fuisse tam dignum, ut sub tectum suum intraret Jesus, sed id rogare tantum, ut juberet verbo, et sanaretur puer suus; solus tamen Matthaeus hoc adjicit Jesum prosecutum esse, ut diceret, Amen dico vobis, quia multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno coelorum; filios autem regni mittent in tenebras exteriores. Multos quidem qui venturi forent paganos significans, propter Centurionem, quia esset et ipse gentilis, in quo tamen tanta fuisset fides inventa; filios autem regni appellans Judaeos, in quibus nulla esset inventa fides. At vero Lucas, quanquam et ipse ut necessarium hoc et memorabile inter Christi mirabilia gesta inserendum putaverit Evangelio suo, de Abraham tamen illic, et Isaac, et Jacob nullam facit mentionem. Quod si quis dicat idcirco praetermisisse eum, quia dictum id jam satis fuisset a Matthaeo; cur ergo gestum ipsum commemorat erga Centurionem et puerum ejus, quod aeque longe satis insinuatum jam fuisset nobis Matthaei solertia? Sed falsum est. Namque et de obsecratione ipsa adveniendi Jesum, Matthaeus quidem dicit, quod idem per semetipsum Centurio venerit ad eum rogaturus medelam: Lucas autem non, sed quia majores natu ad eum miserit Judaeorum, qui ne forte sperneretur ab eodem tanquam gentilis (quoniam quidem Jesum volunt esse plane Judaeum), persuadere ingressi sunt ei dicentes, dignum esse cui id praestaret, quoniam quidem diligeret gentem suam, et synagogam ipse aedificasset sibi (Id. VIII, 5-13, et Luc. VII, 2-10): tanquam et hoc ad Dei Filium pertineret, si aedificationem synagogae suae Judaei de Centurione pagano meruerint. Nec tamen omnifariam et Lucas hoc verbum reticuit, puto recogitans ne forte fuisset verum: sed locum tamen mutat applicatque id alteri cuidam causae longe dissimili, id est, ubi dicit Jesus ad discipulos suos, Contendite intrare per angustum ostium: multi enim venient quaerentes intrare, et non poterunt. Cum autem intraverit, inquit, paterfamilias, et clauserit januam, incipietis foris stare et pulsare, dicentes: Domine, aperi nobis. Et respondens dicet: Nescio vos. Tunc incipietis dicere: Manducavimus et bibimus coram te, et in plateis nostris et synagogis docuisti. Et dicet vobis: Nescio unde estis; discedite a me omnes, operarii iniquitatis. Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas introeuntes in regnum Dei, vos autem expelli foras: et venient ab oriente et occidente et austro et aquilone, et recumbent in regno Dei (Luc. XIII, 24-29). Hoc vero ipsum quidem, quia multi excludentur a regno Dei, qui scilicet nomen tantummodo Christi portaverint, sed non fecerint opera ejus, nec Matthaeus scribere praetermisit (Matth. VII, 21); sed de Abraham illic, et Isaac, et Jacob nullam facit omnino mentionem. Item de Centurione et puero ejus etiam Lucas quidem scripsit; sed aeque ipse de Abraham illic, et Isaac, et Jacob nihil omnino testatur: ut quia ubinam dictum sit certo constare non possit, nihil prohibeat etiam non credere quia sit dictum.