- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
Nec immerito nos ad hujusmodi Scripturas tam inconsonantes et varias, nunquam sane sine judicio ac ratione aures afferimus: sed contemplantes omnia, et cum aliis alia conferentes, perpendimus utrum eorum quidque a Christo dici potuerit necne. Multa enim a majoribus vestris eloquiis Domini nostri inserta verba sunt, quae nomine signata ipsius cum ejus fide non congruant: praesertim quia, ut jam saepe probatum a nobis est, nec ab ipso haec sunt, nec ab ejus Apostolis scripta; sed multo post eorum assumptionem a nescio quibus et ipsis inter se non concordantibus semi-Judaeis per famas opinionesque comperta sunt: qui tamen omnia eadem in Apostolorum Domini conferentes nomina, vel eorum qui secuti Apostolos viderentur, errores ac mendacia sua secundum eos se scripsisse mentiti sunt. Sed videris: de hoc interim, ut inquam, capitulo tecum non nimium ego contenderim; cum mihi illud satis ad praesidium sit quod ante posui, et quod nec ipsis vobis negare licet, ante Domini nostri adventum Patriarchas omnes Israel et Prophetas tartareis in tenebris jacuisse pro meritis suis: unde si unquam liberati a Christo ad lumen reducti sunt, quid hoc ad odium attinet vitae ipsorum? Odimus enim nos et respuimus non quod fuerunt, id est, homines, sed quales fuerunt, id est, malos; nec quod nunc sunt, id est, purgatos, sed quod fuerunt, id est, impuros aliquando. Ac per hoc nobis interim, utcumque vos id esse vultis, nihil obstat capitulum hoc: cum sive est verum, Christi hic miseratio commendetur et bonitas; sive falsum, scriptoribus ejus crimen inhaereat: nos utrovis modo in tuto sumus, ut semper.