CAPUT IV.

AUGUSTINUS respondit: Quomodo in tuto, miser? Quomodo in tuto, qui te Patriarchas odisse dicis impuros, et Deum adhuc plangis impurum? Certe illis Patriarchis post adventum Salvatoris praestitam purgationem et datam beatam requiem concessisti; deus autem vester et post adventum Salvatoris adhuc jacet in tenebris, adhuc flagitiis omnibus mergitur, adhuc in impuris omnibus volutatur: ita non solum vita illorum hominum melior erat deo vestro, verum etiam mors ipsa felicior. In quibus autem sedibus erant justi, qui exierant ex hac vita priusquam Christus in carne venisset, et utrum etiam ipsos ad aliquid melius passio Christi transtulerit, qui in eum venturum, passurum, resurrecturum, non tantum crediderant, verum etiam hoc ipsum, sicut oportebat, prophetico spiritu praenuntiaverant, in Scripturis sanctis indagandum est, si quo modo ad liquidum indagari potest; non hinc temeritates opinantium consectandae quorumlibet hominum, nedum tam exsecrabilis haeresis perversitates  nimis longe a veritate aberrantium. Frustra sibi sane per hanc obliquitatem pollicetur Faustus, aliquid post hanc vitam cuiquam posse praestari, quod sibi praestandum in hac vita non comparaverit. Bonum est vobis ut, dum hic vivitis, istum relinquatis errorem, et veritatem catholicae fidei cognoscatis atque teneatis. Alioquin longe aberit quod sibi pollicetur injustus, cum fieri coeperit quod injusto minatus est Deus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal