- Tabla de Contenidos
CAPUT V.
De vita autem Patriarcharum jam, quantum satis arbitratus sum, homini maledico non pauca respondi: quibus non utique in morte correctis, vel post passionem suam justificatis, testimonium Dominus perhibebat, cum Judaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, facta Abrahae facerent; et quod idem Abraham ejusdem diem videre concupiverit, gavisusque fuerit, cum vidisset (Joan. VIII, 39, 56); et quod in ejus sinum, id est, nescio cujus quietae felicitatis magnum abditumque secretum, abstulerint Angeli pauperem illum aerumnosum a divite superbiente contemptum (Luc. XVI, 23). Quid dicam de apostolo Paulo? An forte et ipse post mortem justificatum laudat Abraham, quod priusquam circumcideretur credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3): quod tanti pendit, ut nos non ob aliud dicat filios ejus esse effectos qui ejus carne propagati non sumus, nisi quod ejus fidei vestigia sequamur?