CAPUT XVIII.

Si autem zelantem Christum vel Deum ex utroque Testamento mihi objiceret, atque ipsum verbum exagitaret, nihil aliud quam se omnium litterarum  vel expertem vel negligentem ostenderet. Cum enim docti eorum discernant inter voluntatem et cupiditatem, gaudium et laetitiam, cautionem et metum, clementiam et misericordiam, prudentiam et astutiam, fiduciam et audaciam; et multa in hunc modum, ita ut in his binis verbis, ea quae priora posui, virtutibus; quae autem posteriora, vitiis apponant: pleni sunt tamen libri eorum abusione istorum nominum, quae proprie vitia significant, cum etiam virtutes sic appellantur; cum vel cupiditas pro voluntate, vel laetitia pro gaudio, vel metus pro cautione, vel misericordia pro clementia, vel astutia pro prudentia, vel audacia pro fiducia ponitur. Et quis omnia commemorare valeat, quae ad similem licentiam mos locutionis usurpat? Huc accedit etiam singularum quarumque linguarum sua quaedam proprietas. Nam in ecclesiasticis Litteris nusquam misericordiam in vituperatione positam recolo. Cui rei sermonis etiam quotidiani consuetudo concordat. Graeci duas res vicinas quidem, sed tamen distinctas, uno nomine appellant, laborem et dolorem ; nos eas singulis nominibus enuntiamus: sicut a nobis uno nomine appellatur vita, sive secundum quam dicimus, Vivit, quod exanime non est; sive secundum quam dicimus, Bonae vitae homo est: Graeci autem ista duo duobus quoque vocabulis significant . Unde fieri potest ut excepta verborum abusione, quae in omnibus linguis late patet, aliqua etiam hebraeae linguae proprietate zelus in utroque ponatur; sive cum conjugis adulterio turbatus animus contabescit, quod in Deum cadere non potest; sive cum servandae pudicitiae conjugali custodia diligens adhibetur, quod Deum facere, cum plebem suam tanquam conjugem alloquitur, quam per multos falsos deos fornicari non vult, non solum sine dubitatione, verum etiam cum gratiarum actione nobis utile est confiteri. Hoc et de ira Dei dixerim: neque enim perturbatur Deus, cum infert iram; sed ira pro vindicta ponitur, sive abusione, sive aliqua praecedentis linguae proprietate.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal