- Tabla de Contenidos
CAPUT XIX.
De interfectis autem hominum millibus non miraretur, si Dei judicium non negaret: quod neque Pagani negant, qui Dei providentia istam universitatem regi et administrari a summis usque ad ima concedunt. Quod si et hoc negaret, vel suorum auctoritate facilius, vel aliquanto diutius certarum rationum disputatione convinceretur; vel tanquam nimium durus et stolidus, ipsi, quod esse non crederet, divino judicio relinqueretur. Levia porro vel nulla commissa, propter quae Deus interfecerit homines, si expresse commemoraret, ostenderemus nec nulla esse, nec levia: velut quod exempli gratia posuimus de veste nuptiali (Matth. XXII, 11-13), demonstraremus quantum esset nefas, sacras nuptias adire quaerentem ibi gloriam, non sponsi, sed suam; vel si quid forte aliud illa vestis meliore intellectu significare inveniretur: aut quod ante oculos regis interficiuntur, qui eum sibi regnare noluerunt (Luc. XIX, 27), non longo forte sermone nostro appareret, non quemadmodum nulla culpa est hominis, si nollet sibi regnare quemquam hominem, ita nullam vel parvam esse culpam eum sibi nolle regnare, in cujus solius regno recte, beate, semperque vivitur.