CAPUT XX.

Jam illud ultimum, quod Faustus posuit, insidians veteribus Libris tanquam vituperantibus Deum, quod minetur gladium, quo nemini parcat, nec justo, nec peccatori, cum pagano exponeretur quomodo accipiendum sit, fortassis nec Novo nec Veteri Testamento resisteret, eique placeret similitudo evangelica, quae istis, qui se christianos haberi volunt, aut non apparet ut caecis, aut displicet ut perversis. Summus quippe ille vitis agricola (Joan. XV, 1) aliter parat falcem sarmentis fructuosis, aliter infructuosis: tamen non parcit, nec probis, nec reprobis; illis purgandis, illis amputandis. Nullus enim hominum est tanta justitia praeditus, cui non sit necessaria tentatio tribulationis, vel ad perficiendam, vel ad confirmandam, vel ad probandam virtutem: nisi forte nec Paulum isti apostolum inter justos numerant, qui quamvis humiliter et veraciter sua praeterita peccata fateatur, tamen se ex fide Jesu Christi justificatum gratias agit (I Tim. I, 13). An vero illi parcebat ille, quem vani non intelligunt dicentem, Non parcam, nec justo, nec peccatori? Audiant ergo ipsum; Et ne magnitudine, inquit, revelationum extollar, datus est mihi stimulus carnis, angelus satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 7-9). Ecce nec justo parcebat, ut ejus virtutem in infirmitate perficeret, qui ei dederat colaphizantem angelum satanae: nisi dicitis quod eum diabolus dederit. Diabolus ergo agebat, ne magnitudine revelationum Paulus extolleretur, et ut virtus ejus perficeretur. Quis hoc dixerit? Ab illo igitur traditus erat justus colaphizandus angelo satanae, qui per eum tradebat et injustos ipsi satanae: de quibus idem dicit, Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Jamne intelligitis quomodo ille desuper non parcat, nec justo, nec peccatori? An quia illic gladius nominatus est, amplius exhorrescitis? Aliud est enim colaphizari, aliud occidi. Quasi vero non diversis mortium generibus prostrata sint martyrum millia, aut hoc revera persecutores in potestate haberent, nisi eis desuper data esset ab illo qui dixit, Non parcam, nec justo, nec peccatori; cum ipse Dominus martyrum, cui Filio  proprio non pepercit (Rom. VIII, 32), apertissime Pilato dicat, Non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper (Joan. XIX, 11). Has pressuras persecutionesque justorum dicit idem Paulus exemplum esse judicii Dei (II Thess. I, 5). Quae sententia latius ab apostolo Petro manifestatur, sicut supra commemoravi, ubi ait, tempus esse ut judicium incipiat a domo Domini. Et si initium, inquit, a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Dei Evangelio? Et  si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Hinc enim intelligitur quomodo non parcatur impiis, tanquam sarmentis praecisis ad combustionem; quando justis non parcitur propter perficiendam purgationem. Nam et ipse Petrus testatur haec illius voluntate fieri, qui in Libris veteribus ait, Non parcam, nec justo, nec peccatori. Dicit enim et ipse: Melius est bene facientes, si velit Spiritus Dei, pati, quam male facientes (Id. III, 17). Cum ergo ex voluntate Spiritus Dei patiuntur bene facientes, non parcitur justis; cum autem male facientes, non parcitur peccatoribus: secundum illius tamen voluntatem fit utrumque, qui ait, Non parcam, nec justo, nec peccatori; illum flagellando ut filium, illum puniendo ut impium.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal