CAPUT XVII.

De sacrificiis vero nihil aliud mihi paganus objiceret, nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris veteribus Libris talia sibi Deus noster jussisse legeretur offerri. Hic ego de vero sacrificio latius fortasse disserens, demonstrarem id non deberi nisi uni vero Deo, quod ei unus verus Sacerdos obtulit, Mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5): cujus sacrificii promissivas figuras in victimis animalium celebrari oportebat, propter commendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam victimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine contractorum; quae regnum Dei non possidebunt, quia eadem substantia corporis in coelestem commutabitur qualitatem: quod ignis in sacrificio significabat, velut absorbens mortem in victoriam (I Cor. XV, 50-54). In eo autem populo haec rite celebrata sunt, cujus et regnum et sacerdotium prophetia erat venturi Regis et Sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus, et introducendos in regnum coelorum et sacrarium Angelorum ac vitam aeternam. Hujus itaque veri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebraverunt, ita sacrilega imitamenta Pagani: quoniam quae immolant Gentes, ait Apostolus, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X, 20). Antiqua enim res est praenuntiativa immolatio sanguinis, futuram passionem Mediatoris ab initio generis humani testificans: hanc enim primus Abel obtulisse in sacris Litteris invenitur (Gen. IV, 4). Non igitur mirum est, si praevaricatores angeli, quorum duo maxima vitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem volitantes, quod uni vero Deo deberi noverant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari voluerunt; dante sibi locum vanitate cordis humani: maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus exortus est (Sap. XIV, 15); et majore adulatione divini honores deferrentur tanquam in coelum receptis, pro quibus se in terris daemonia colenda supponerent, et sibi sacrificari a deceptis et perditis flagitarent. Sacrificium ergo non solum cum juste imperat verus Deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis ostendit cui debeatur. Haec illi pagano si essent difficiliora ad credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante conscripta sunt, quae nunc impleta monstrarem. Quod si et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius, quam mirarer: quandoquidem non omnes fuisse credituros, in ejusdem prophetiae veritate recolerem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal