- Tabla de Contenidos
CAPUT XVI.
Nunc illud admoneo, ut cum insanas et sacrilegas fabulas suas christiani nominis pallio velare contendant, videant tamen, quando ista contra Scripturas christianas disputant, non a nobis contra Paganos tantum, sed etiam contra Manichaeos, veritatem codicum divinorum Testamenti utriusque defendi. Et ista quidem, quae modo Faustus velut indigna Deo de nostris veteribus Litteris in sermone suo posuit, contra Paganum et in evangelico vel apostolico sermone talia reprehendentem ita fortasse defenderem, ut paria de auctoribus eorum, sicut Paulus noster apud Athenienses fecit (Act. XVII, 28), commemorarem. Invenirem enim fortasse et in litteris eorum, Deum mundi creatorem ac fabricatorem, et lucis hujus institutorem; qui tamen antequam eam conderet, non jacebat in tenebris: et ex opere suo perfecto clatum esse gaudio; quod certe amplius est, quam, Vidit quia bonum est: et legis latorem, quam si homo sequeretur , suo bono faceret; si autem sperneret, suo malo. Quem non ideo dicerent ignarum futuri, quia et futuris contemptoribus legem dedit. Jam vero ideo improvidum, quod aliquid interroget, nec hominem dicerent, in quorum libris multa non ob aliud interrogantur, nisi ut suis quisque responsionibus convincatur; cum ille qui interrogat, non solum sciat quod sibi vult ab altero responderi, sed etiam illum hoc responsorum. Invidentem autem cuiquam Deum, quod malos beatos fieri non sineret, si vellet dicere; plenos inveniret suorum libros de hac re ad divinam providentiam pertinente .