CAPUT XV.

An forte, quae de Novo Testamento similia protulimus, ipsa quoque audent dicere falsa esse atque perversa, privilegio illo suo diabolico, ut quidquid est in Evangelio vel Epistolis canonicis, quo adjuvari haeresim suam putent, id esse a Christo et Apostolis dictum teneant atque suadeant; quidquid autem ex iisdem codicibus adversus eos sonuerit, immissum ab infalsatoribus, ore impudenti ac sacrilego non dubitent dicere? Cui furori eorum, auctoritatem omnium librorum exstinguere atque abolere conanti, jam supra, quantum suscepti operis ratio sinere videbatur, non pauca respondi.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal