CAPUT XIV.

Quem posset certe aliquis impius paganus ita calumniari et reprehendere in Evangelio, sicut Deum Faustus in vetere Testamento. Diceret enim et ille improvidum Christum, non solum ex hoc quod miratus est Centurionis fidem; verum etiam quod Judam inter discipulos elegit, qui mandata ejus non erat servaturus (Id. VI, 71): sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo (Gen. II, 16, 17, et III, 6). Culparet etiam illud, quod scire non potuerit quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam vestimenti ejus, quae fluxum  sanguinis patiebatur: sicut iste culpavit Deum nescisse ubi lateret Adam. Credo quia dixerit, Adam, ubi es (Gen. III, 9)? sicut dixit Christus, Quis me tetigit (Luc. VIII, 44, 45)? Diceret et invidum ac timentem, ne si intrarent quinque aliae virgines in regnum ejus, viverent in aeternum; contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret (Matth. XXV, 11, 12), velut obliviscens quod ipse promiserat, dicens, Pulsate et aperietur vobis (Id. VII, 7): sicut iste invidiae timorisque arguit Deum, quod ad vitam aeternam non admiserit peccatorem. Diceret et appetentem, non pecudum, sed hominum sanguinis, quia dixit, Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam (Id. X, 39): sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, voluit calumniari. Reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et vendentes de templo flagellando ejecisset, commemoravit Evangelista de illo esse scriptum, Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 15-17): sicut iste accusavit zelantem Deum, quod aliis sacrificari vetuisset. Diceret irascentem in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit, Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit digna, plagis vapulabit multis  (Luc. XII, 47); in alienos autem, quia dixit, Si quis vos non receperit, excutite illis pulverem de calceamentis vestris: amen dico vobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die judicii, quam illi civitati (Matth. X, 14, 15): sicut iste criminatur irascentem Deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque Apostolus commemorat, dicens, Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12). Diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob levia quidem vel nulla commissa. Leve quippe aut nullum commissum pagano videretur, vel non habere in convivio nuptiarum vestem nuptialem, propter quod Rex noster in Evangelio jussit hominem ligatis manibus et pedibus projici in tenebras exteriores (Matth. XXII, 11-13); vel nolle super se Christum regnare, propter quod peccatum ait, Illos autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite, et interficite coram me (Luc. XIX, 27): sicut iste accusavit Deum in Vetere Testamento, qui ei visus est propter levia vel nulla commissa, hominum millia trucidare. Jam vero illud quod reprehendit Faustus, minantem Deum venturum se esse cum gladio, quo non parceret, nec justo, nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet, audiens apostolum Paulum dicere de Deo nostro, Quia Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32): audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem, Tempus est ut judicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si justus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Quid enim justius Unico, cui tamen Pater non pepercit? Et quid evidentius,  quod nec justis parcat, emendans eos varietate tribulationum, cum de hac re aperte sit dictum, Et si justus vix salvus erit? Non solum enim in Vetere Testamento scriptum est, Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 12); et, Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus (Job II, 10)? sed etiam in Novo, Ego quem amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19); et illud, Si enim nos ipsos dijudicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 31, 32). Sed tamen si paganus in Novo Testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in Vetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? Quod si facere possent, qua tandem vecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? Si autem non possent, cur in uno tantum, ac non potius in utroque Testamento, quod non intelligentibus impiis pravum videretur, idem non intelligentibus  piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal