CAPUT XIII.

Miratum sane Faustus Deum nostrum dixit, quod scriptum non est: nec omnino est consequens ut cum aliquis vidit quia bonum est, etiam miratus dicatur. Multa enim bona videntes non miramur, tanquam praeter opinionem ita sint; sed tantummodo approbamus, quod ita esse debuerint. Verumtamen ostendimus eis, non in Vetere Testamento cui malitiose calumniantur, sed in Novo quod ut imperitos fallant accipiunt, Deum esse miratum. Christum enim fatentur Deum, et hanc in laqueo suo velut escam dulcissimam ponunt, qua Christo deditos capiant. Deus ergo miratus est, cum Christus miratus est: sic enim scriptum est in Evangelio, quod audita fide cujusdam Centurionis miratus est, et ait discipulis suis, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Matth. VIII, 10). Ecce nos ut potuimus, exposuimus, Vidit Deus quia bonum est; et melius fortassis exponunt ista meliores: exponant et isti quare sit miratus Jesus, quod antequam fieret, praesciebat; et antequam audiret, utique noverat. Quanquam enim plurimum intersit, utrum videat aliquis quia bonum est, an etiam miretur: in hoc tamen est nonnulla similitudo, quia etiam Jesus lucem fidei miratus est, quam in corde illius Centurionis ipse fecerat, qui verum est lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9)?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal