CAPUT XII.

Scio quidem istis quam surdis haec cantem: nec tamen despero quod cantici mei veritas inventura sit aurem suam, quam Dominus aperuerit, a quo sunt vera quae dicimus. Istos autem, quales divinarum Scripturarum judices patimur, quibus etiam displicet quod Deo placuerint opera sua, quem tanquam insolitam lucem miratum esse reprehendunt, quia scriptum est, Et vidit Deus lucem quia bona est (Gen. I, 4)? Approbat enim opera sua, quia placent ei quae fecit, et hoc est videre quia bona sunt. Neque enim aliquid invitus facere cogitur, ut quod ei non placet faciat; aut in aliquid faciendum imprudens labitur, ut factum esse displiceat. Cur autem istis non displiceat, quod Deus noster opus suum vidit, quia bonum est; quandoquidem deus eorum cum membra sua mersit in tenebras, velum contra se posuit? Non enim quod fecit vidit, quia bonum est: sed noluit videre, quia malum est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal