- Tabla de Contenidos
CAPUT XVIII.
Et tamen volo mihi dicatis, unde ista omnia quae laudatis in vobis, his nominibus appelletis, ut dicatis templum, aram, sacrificium. Si enim vero Deo ista vera non debentur, cur laudabiliter in vera religione praedicantur? Si autem Deo vero verum sacrificium rite debetur, unde etiam divini honores recte appellantur, caetera quae dicuntur sacrificia ad similitudinem fiunt cujusdam veri sacrificii. Haec autem partim sunt imitamenta falsorum et fallacium deorum, hoc est daemoniorum, superbe sibi ab eis quos deceperint, divinos honores exigentium, sicut sunt vel erant omnia in templis idolisque Gentilium; partim praedicamenta venturi unius verissimi sacrificii quod pro peccatis omnium credentium offerri oporteret, qualia erant praecepta divinitus antiquis patribus nostris, ubi erat et illa mystica unctio qua Christus praefigurabatur, unde et ipsum nomen a chrismate ducitur. Proinde verum sacrificium, quod uni vero debetur Deo, quo ejus altare solus Christus implevit, in victimis pecorum imitata daemonia sibi arroganter exposcunt. Unde dicit Apostolus, Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo (I Cor. X, 20): non quod offerebatur culpans, sed quia illis offerebatur. Hebraei autem in victimis pecorum, quas offerebant Deo, multis et variis modis, sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant futurae victimae, quam Christus obtulit. Unde jam Christiani, peracti ejusdem sacrificii memoriam celebrant, sacrosancta oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi. Manichaei vero nescientes quid damnandum sit in sacrificiis gentium, et quid intelligendum in sacrificiis Hebraeorum, et quid tenendum vel observandum in sacrificio Christianorum; vanitatem suam sacrum offerunt diabolo, qui eos decepit, recedentes a fide, intendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum.