- Tabla de Contenidos
CAPUT XIX.
Discat ergo Faustus, vel potius illi qui ejus litteris delectantur, monarchiae opinionem non ex Gentibus nos habere; sed Gentes non usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut opinionem amitterent unius veri Dei, ex quo est omnis qualiscumque natura. Sapientes enim eorum (quia, sicut dicit Apostolus, Invisibilia Dei, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint inexcusabiles) cognoscentes Deum, non sicut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedium, et serpentium. Haec sunt enim simulacra Gentium, in quibus interpretandis non habent exitum, nisi ad creaturam quam condidit Deus; ut in ipsa quoque interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores eorum jactare atque inflare consueverunt, hoc in eis fiat quod paulo post idem apostolus dicit: Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula (Rom. I, 20-25). Vos autem et in eo quod eis dissimiles estis, vani estis; et in eo quod eis similes estis, pejores estis . Ad hoc enim non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi verum credunt, ut ipsius unius Dei substantiam expugnabilem corruptibilemque credatis; quod est impiae vanitatis: in pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum mendaciloquorum illis persuasit multa idola, vobis multa phantasmata.