CAPUT XVII.

Quas autem habere simplices et puras orationes, tanquam divinos honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa natura atque substantia divina tanta indigna et turpia sentiatis, ut non solum vestris sacrificiis Deus verus non propitietur, sed in sacrificiis Paganorum deus vester immoletur? Neque enim in lignis solum, et in herbis, aut in membris humanis, sed etiam in pecorum carnibus eum contaminantibus et polluentibus vinculis colligatum esse censetis. Ipsa vero anima vestra, cui Deo laudem dicat, cujus particulam se ipsam in tenebrarum gente captam teneri conclamans, quid aliud quam vituperat Deum, quem sibi alio pacto adversus hostes suos consulere non potuisse testatur, nisi partium suarum tanta corruptione, et tam turpi captivitate? Unde vestrae etiam preces ad deum vestrum non possent esse religiosae, sed invidiosae. Quid enim mali apud illum commiseratis, ut in poena ista nunc ad eum gematis, quem non propria voluntate peccando deseruistis, sed ab illo dati estis hostibus ipsius, ut pax regno ejus compararetur? Nec saltem sicut obsides dari solent, cum honore custodiendi: nec sicut pastor ad capiendam  bestiam tendit insidias: pecus enim suum solet ponere in illa captoria tendicula, non membrum suum; et plerumque ita, ut ante bestia capiatur, quam pecus laedatur. Vos autem membra dei dati estis hostibus, non valentes eorum a deo vestro compescere feritatem, nisi eorum contaminati foeditate, non habentes peccatum proprium, sed hostili veneno tabefacti. Unde non potestis dicere in precibus vestris, Propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum (Psal. LXXVIII, 9): sed dicitis, Libera nos arte tua, quia ut modo in regno tuo securus lugeas, nos hic premimur, dilaniamur, inquinamur. Haec vox accusatoria est, non deprecatoria. Nec illud potestis dicere, quod Magister veritatis docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Qui sunt enim debitores vestri, qui in vos peccaverunt? Si gens tenebrarum, numquid ei dimittitis debita, quam usque in finem eradicatam aeterno carcere includitis? Quae autem debita vobis potest ille dimittere, quando ille potius in vos peccavit, cum ad ista vos misit, quam vos in illum, qui mittenti obtemperastis? Aut si propterea ille non peccavit, quia hoc necessitate fecit; major est vestra necessitas, cum jam in pugna prostrati jaceatis, quam fuit illius antequam pugnaretis. Jam enim vos patimini commixtum malum, nihil tale ille patiebatur, cum tamen necessitatem, ut vos mittere, pateretur. Itaque aut ipse potius vobis debet, quod ei dimittatis; aut si nec ipse vobis, multo magis nec vos illi. Ubi sunt ergo sacrificia vestra, simplices ac purae orationes vestrae, cum sint fallaces et impurae blasphemiae?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal