- Tabla de Contenidos
CAPUT XVI.
Ita et mentem tuam aram fecisti, sed vide cujus. Ex ipsis enim artibus et disciplinis tuis apparet, quibus eam imbutam esse dixisti. Illae artes et disciplinae vetant panem porrigere mendicanti homini, ut in ara vestra cum sacrificio crudelitatis ardeatis: talem aram Domino destruente, qui ex Lege commemorat quali odore delectatur Deus, dicens, Misericordiam volo quam sacrificium (Osee. VI, 6). Ubi autem hoc Dominus commemoraverit, attendite: cum scilicet transiret per segetem, et esurientes discipuli ejus vellerent spicas, quod homicidium esse vos dicitis ex disciplina vestra, qua imbuistis mentem vestram; aram sane, non Dei, sed daemoniorum mendaciloquorum, ex quorum doctrinis inusta cauteriatur maligna conscientia (I Tim. IV, 2), homicidium appellans, quam Veritas innocentiam dicit. Ita enim Judaeis ait, ubi vos quoque futuros percussit atque destruxit: Si sciretis quid sit, Misericordiam volo quam sacrificium, nunquam condemnassetis innocentes (Matth. XII, 7).