- Tabla de Contenidos
CAPUT XV.
Jam vero quod etiam inde vos Paganis vultis esse meliores, quod illi aris, delubris, simulacris, victimis atque incenso Deum colendum putant, vos autem nihil horum facitis, quis non irrideat? Quasi vero non satius sit vel lapidi, qui quoquo modo est, aram constituere, et victimam offerre, quam id quod omnino non est, in deliramento phantasmatis adorare? Verum tu, qui rationabile Dei templum te esse dixisti, quomodo hoc explicabis? Placetne tibi ut templum Deus habeat, cujus aliquam partem diabolus fabricaverit? An vos non estis, qui dicitis omnia membra vestra, totumque corpus a maligna mente, quam Hylen dicitis, fabricatum, ejusque ipsius fabricatricis partem illic habitare simul cum parte dei vestri? Quae cum ibi teneatur, ut perhibetis, concatenata et inclusa, utrum Dei templum, an Dei carcerem te dicere debuisti? Nisi forte animam tuam templum Dei dicis, quam ex terra luminis habes. At illam partem Dei, vel membrum Dei soletis dicere, non templum Dei. Restat ergo ut templum Dei non te dixeris, nisi ex corpore, quod secundum te diabolus fabricavit. Ecce quomodo templum Dei blasphematis, ut non solum sanctum non esse dicatis, verum etiam machinamentum diaboli, et ergastulum Dei. At vero Apostolus, Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos: et ne putes tantummodo ad animam pertinere, quod dictum est; audi expressius, Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum est in vobis Spiritus sancti, quem habetis a Deo (I Cor. III, 17, et VI, 19)? Vos autem fabricam daemonum Dei templum dicitis, et ibi vivum, sicut Faustus ait, vivae majestatis simulacrum Christum Filium Dei collocatis. Plane Christus vester phantasmaticus habitet in tali templo sacrilegae vanitatis. Ille quippe non a similitudine, sed a simulatione simulacrum vocari potest.