- Tabla de Contenidos
CAPUT XIV.
Sed cur non etiam propter Hylen, quae in nonnullis libris Paganorum frequentatur, parem vos cum Paganis religionem habere dixistis? Quinimo propter hoc imparem longeque dissimilem voluistis intelligi, quia hoc nomine mali principium ac naturam theologus vester appellat. In quo quidem imperitia vestra magna deprehenditur: quia nec quid sit Hyle scitis, et hoc rei vocabulo, quam penitus ignoratis, etiam inflari velut docti affectatis. Hylen namque Graeci, cum de natura disserunt, materiem quamdam rerum definiunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem: quae quidem in corporum mutabilitate utcumque cognoscitur; nam per se ipsam nec sentiri nec intelligi potest. Verum in hoc errant quidam Gentilium, quod eam tanquam coaeternam Deo conjungunt; ut haec ab illo non sit, quamvis ab illo formetur: quod alienum esse a veritate, ipsa veritas docet. Ecce tamen quibus Paganis de hac ipsa Hyle invenimini esse consimiles, quod eam vos quoque suum habere principium, nec ex Deo esse perhibetis: et in hoc vos dispares esse dicebatis, nescientes quid dicatis. In illo vero, quod nulla est huic Hylae forma propria, nec nisi a Deo formari potest, nostrae illi veritati consentiunt: a vestra autem falsitate dissentiunt; qui nescientes quid sit Hyle, id est quid sit rerum materies, gentem tenebrarum eam dicitis, ubi non solum distinctas quinque generibus innumerabiles corporum formas, verum etiam mentem constituitis horum corporum formatricem; et, quod est imperitius, vel potius dementius, ipsam magis mentem dicitis Hylen, quam non formari, sed formare perhibetis. Nam si esset ibi mens quaedam formans, et elementa corporea quae formarentur, illa elementa dicenda essent Hyle, id est, materies quam formaret eadem mens, quam mentem principium mali esse vultis. Hoc si diceretis, non quidem multum erraretis in eo quod est Hyle, nisi quod ipsa quoque elementa, quamvis in alias formas formanda, tamen quia jam elementa essent, et speciebus propriis distinguerentur, Hyle non essent, quia illa est prorsus informis; verumtamen tolerabilis esset imperitia vestra, quia eam quae formaretur, non eam quae formaret, Hylen diceretis: sed tamen etiam sic eo teneremini vani atque sacrilegi, quia nescientes omnem modum naturarum numerumque formarum et ordinem ponderum non esse posse, nisi a Patre et Filio et Spiritu sancto, principio mali tantum bonum tribueretis. Nunc vero cum et quid sit Hyle, et quid sit malum ignoretis, o si possem vobis persuadere, ut a seducendis imperitioribus vos compesceretis!