CAPUT XIII.

Cur autem arbitretur Faustus parem nobis esse religionem circa panem et calicem nescio, cum Manichaeis vinum gustare non religio, sed sacrilegium sit. In uva enim agnoscunt deum suum, in cupa nolunt, quasi aliquid eos calcatus et inclusus offenderit. Noster autem panis et calix, non quilibet (quasi propter Christum in spicis et in sarmentis ligatum, sicut illi desipiunt), sed certa consecratione  mysticus fit nobis , non nascitur. Proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix, alimentum est refectionis, non sacramentum religionis: nisi quod benedicimus, gratiasque agimus Domino in omni ejus munere, non solum spirituali, verum etiam corporali. Vobis autem per fabulam vestram in escis omnibus Christus ligatus apponitur, adhuc ligandus vestris visceribus, solvendusque ructatibus. Nam et cum manducatis, dei vestri defectione vos reficitis; et cum digeritis, illius refectione deficitis. Cum enim vos plenos reddit, resumptio vestra ipsum premit. Quod quidem misericordiae deputaretur, quando aliquid pro vobis patitur in vobis, nisi vos rursus inanes relinqueret, ut a vobis liberatus effugeret. Quomodo ergo comparas panem et calicem nostrum, et parem religionem dicis errorem longe a veritate discretum; pejus desipiens quam nonnulli, qui nos propter panem et calicem Cererem ac Liberum colere existimant? Quod ideo commemorandum putavi, ut advertatis ex qua vanitate veniat etiam illud vestrum, quod propter sabbatum Saturno dicatos fuisse patres nostros putatis. Sicut enim a Cerere et Libero Paganorum diis longe absumus, quamvis panis et calicis sacramentum, quod ita laudastis, ut in eo nobis pares esse volueritis, nostro ritu amplectamur; ita patres nostri longe fuerunt a Saturniacis catenis, quamvis pro tempore prophetiae sabbati vacationem observaverint.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal