CAPUT XII.

Ipse denique Spiritus sanctus cur in tertia persona ponitur, cum sit inter innumerabiles? aut cur non sit etiam ipse Jesus? Et quid sibi jam vult  in scriptis Fausti fallax textura verborum, ubi conatus velut congruere veris Christianis, a quibus longe nimiumque secluditur, ait: Igitur nos Patris quidem Dei omnipotentis, et Christi Filii ejus, et Spiritus sancti, unum idemque sub triplici appellatione colimus numen? Cur enim sub triplici, ac non potius sub multiplici, non appellatione tantum, sed etiam re, si quot nomina, tot personae sunt? Neque enim sicut in armis una res est sub triplici appellatione, ensis, mucro, gladius, sicut unam rem dicitis, et lunam, et navem minorem et luminatorem nocturnum, et si quid aliud vocabuli eidem rei tribuitis; ita potestis dicere eumdem primum hominem, quem spiritum potentem, et quem splenditenentem, et quem Atlantem maximum: sed alius est ille, alius atque alius ille et ille,  et neminem istorum Christum dicere soletis. Aut quomodo unum numen, si diversa opera? Aut cur non totum simul  unus Christus, si propter unam substantiam et in arboribus Christus, et in persecutione Judaeorum Christus, et in sole ac luna Christus? Nempe vias omnes vestra phantasmata perdiderunt: nempe nihil aliud sunt, quam visa furentium.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal