- Tabla de Contenidos
CAPUT XI.
Quid autem hinc dicam, quod ait, ex viribus sancti Spiritus ac spirituali profusione terram quoque concipientem, gignere patibilem Jesum, qui est vita ac salus hominum, omni suspensus ex ligno? O demens, ut interim non discutiam de hac re vestra vaniloquia, potestne terra de Spiritu sancto concipere patibilem Jesum, et Maria virgo non potuit? Compara, si nudes, virginalia viscera tanta castitate sanctificata, cum omnibus terrae locis, ubi arbores herbaeque gignuntur. Itane in illa femina exhorrescis, aut horrescere te fingis uterum pudicitiae dedicatum, et in hortis omnibus circum quasque urbes ex cloacinis aquis Jesum gigni non exhorrescis? Quis enim quamlibet coenulentus humor non innumerabilia germina edit et nutrit? Sic praedicatis nasci patibilem Jesum, quem credere natum esse de virgine clamatis indignum. Si carnem putatis immundam, cur vobis non videtur immundius, quod a suae salutis temperamento ipsa natura carnis expurgat? An caro immunda est, et fimus qui carne egeritur mundus est? Non ergo attenditis, non videtis stercoribus laetari agros, quo fertilius fecundentur? Nempe ad id redit vestra dementia, ut de Spiritu sancto, quem carnem Mariae dicitis dedignatum, tanto uberius et laetius terra concipiat, quanto studiosius fuerit carnis sordibus et squaloribus pinguefacta. An ut hoc defendatis, dicetis Spiritum sanctum incontaminabili ubique pollere praesentia? Respondetur vobis: Cur non ergo et in utero virginali? Sed ut de conceptu jam taceam, partum ipsum deinde respicite. Concipientem de Spiritu sancto dicitis terram gignere patibilem Jesum, quem tamen ita contaminatum omni ex ligno pendere perhibetis in frugibus et pomis, ut innumerabilibus animalibus animalium vescentium carnibus amplius contaminetur, ex ea sola parte purgandus cui fames vestra subvenerit. Itaque nos Christum Filium Dei, Verbum Dei, incontaminabiliter carne indutum, corde credimus, ore confitemur; quia illa substantia contaminari nec carne potest, quae nulla re potest: vos autem secundum vestram fabulam, adhuc in arbore pendentem Jesum jam contaminatum dicitis, antequam carnem ingrediatur cujusque vescentis: aut si non est contaminatus, quomodo vos eum manducando purgatis? Deinde cum omnes arbores crucem ipsius esse dicatis, unde a Fausto praedicatur omni suspensus ex ligno; cur non sicut illum verum Jesum, bonum opus faciens Joseph ille ab Arimathia de cruce deposuit, ut sepeliret (Joan. XIX, 38), ita et vos poma decerpitis, ut Jesum de ligni suspensione depositum vestro ventre sepeliatis? Aut unde pium est, Christum sepulcro condere, impium autem de ligno deponere? An, ut de vobis etiam concinat, quod de propheta ponit Apostolus, Sepulcrum patens est guttur eorum (Psal. V, 11; Rom. III, 13); ore aperto exspectatis quis inferat Christum, tanquam optimae sepulturae, faucibus vestris? Postremo, dicite nobis quot christos esse dicatis. Aliusne est quem de Spiritu sancto concipiens terra patibilem gignit, omni non solum suspensus ex ligno, sed etiam jacens in herba; et alius ille quem Judaei crucifixerunt sub Pontio Pilato; et tertius ille per solem lunamque distentus? An unus atque idem, ex quadam sui parte ligatus in arboribus, ex quadam vero liber, eidem ligatae captaeque subveniens? Quod si ita est, ille quem sub Pontio Pilato passum esse conceditis, cum eum sine carne fuisse narretis, nondum dico quemadmodum talem mortem sine carne perpeti potuerit; sed quaero cui naves illas reliquerit, ut inde descendens talia pateretur, qualia sine quocumque corpore fieri non possent. Secundum praesentiam quippe spiritualem nullo modo illa pati posset: secundum praesentiam vero corporalem simul et in sole, et in luna, et in cruce esse non posset. Proinde si corpus non habuit, non est crucifixus: si autem habuit, quaero unde habuerit, cum omnia corpora ex tenebrarum gente esse dicatis, quamvis substantiam divinam cogitare nisi corpoream nunquam valueritis. Unde cogimini aut sine corpore dicere crucifixum, quo absurdius et dementius dici nihil potest: aut in phantasmate potius quam in veritate visum fuisse crucifigi; qua rursus impietate quid pejus est? aut non omnia corpora de gente esse tenebrarum, sed esse etiam corpus divinae substantiae, quod tamen immortale non sit, sed possit ligno affigi et occidi; quod nihilominus plenum est dementiae: aut ex gente tenebrarum mortale corpus habuisse Christum, atque ita qui ejus corporis matrem Mariam virginem credere timetis, gentem daemonum non timetis. Postremo, cum secundum sententiam Fausti, quam quidem ex illa longissima fabula vestra decerptam, quanta potuit brevitate perstrinxit, de Spiritu sancto terra concipiens gignat patibilem Jesum, qui est vita et salus hominum, omni suspensus ex ligno; cur ille Salvator pendenti pendendo congruit, et nascenti nascendo non congruit? Si autem propterea Jesum dicitis esse in arboribus, et Jesum crucifixum sub Pontio Pilato, et Jesum per solem lunamque distentum, quia totum hoc ex una eademque substantia est; cur non et caetera millia numinum vestrorum hac appellatione concluditis? Cur enim non sit Jesus et ille splenditenens, et ille Atlas, et ille rex honoris, et ille spiritus potens, et ille primus homo, et quidquid aliud innumerabiliter per diversa nomina et diversa officia praedicatis?