CAPUT X.

Itaque, si propterea vos putatis tenere veritatem, quia et errori Paganorum longe dissimiles estis, nos autem propterea esse in errore, quia longius a vobis, quam a Paganis forte distamus: dicatur et mortuus ideo sanus, quia jam nec aegrotus est; et ideo reprehendatur qui sanus est, quia vicinior est aegroto quam mortuo. Aut si plerique Pagani; non velut aegri, sed velut mortui deputandi sunt; laudetur in sepulcro cinis informis, quia jam nec formam cadaveris tenet; et membra viva culpentur, quia cadaveri sunt similiora, quam cineri. Sic et nos ideo  isti culpandos putant, quia nos similiores esse dicunt funeri Paganorum, quam cineri  Manichaeorum. Quanquam per multas differentias aliter atque aliter quaeque res ad discernendum dividi soleant, ut quod in hac erat parte, per alias differentias in alia  parte inveniatur ubi ante non erat. Velut, verbi gratia, si quis omnem carnem dividat in volatilia, et ea quae volare non possunt; per hanc differentiam quadrupedia hominibus sunt similiora, quam avibus; pariter enim volare non possunt. Rursus si quis per aliam differentiam dividat, ut dicat alia esse rationalia, alia irrationalia; jam quadrupedes avibus sunt similiores, quam hominibus; pariter enim sunt rationis expertes. Hoc Faustus non cogitans, ait: Porro autem sectas si quaeras, non plus erunt quam duae; ia est, Gentium, et nostra, qui eis longe diversa sentimus. Videlicet quoniam dixerat eo maxime distare Gentes a Manichaeis, quod ab uno principio dicunt esse omnia, quod Manichaei negant, addentes principium gentis tenebrarum. In hac differentia, quod fatendum est, plerique Pagani nobiscum sentiunt: sed non vidit quia item si quis ita dividat, ut dicat eorum qui aliqua religione detinentur, aliis placere unum Deum colendum, aliis multos; per hanc differentiam et Pagani a nobis remoti sunt, et isti cum Paganis deputantur, nos autem cum Judaeis. Potest ergo aliquis secundum hanc differentiam hoc etiam modo duas solas sectas putare. Hic forte dicatis quod vos multos deos vestros ex una substantia perhibetis: quasi Pagani multos suos non ex una asserant; quamvis diversa illis officia et opera et potestates attribuant: sicut etiam apud vos alius expugnat gentem tenebrarum, alius ex ea capta fabricat mundum; alius desuper suspendit, alius subter portat; alius rotas ignium, ventorum, et aquarum in imo versat, alius in coelo circumiens radiis suis, etiam de cloacis membra dei vestri colligit. Et quis numeret omnia deorum vestrorum officia fabulosa, nulla veritate manifesta, nullis aenigmatibus figurata? Porro, si alius ita dividat omnes homines, ut alios esse dicat qui credunt Deum humana curare, alios qui id omnino non credunt: in hac parte et Pagani nobiscum sentiunt et Judaei, et vos et omnes haeretici, qui quoquo modo Christiani appellantur; in illa vero Epicurei reperiuntur, et si qui alii sunt qui ita senserunt. Parvane ista differentia est? Cur ergo non et secundum istam duae solae sectae esse dicantur, ut in una earum nobiscum sitis? An audebitis in hac differentia discedere a nobis, qui Deum praedicamus humana curare; et esse cum Epicureis, qui hoc negant? Hic profecto illos repudiantes ad nos curritis. Sic per alias et alias differentias, nunc hic, nunc illic reperiuntur, aliunde juncti, aliunde disjuncti, vicissim omnes nobiscum, et nos cum omnibus, et rursus nulli eorum nobiscum, nec nos cum aliquibus eorum. Quod si Faustus cogitaret, non tam diserte deliraret.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal