CAPUT IX.

Verum si in istis tam eminentibus notissimisque luminibus sic erratis, ut in eis non quod sunt, sed quod vobis dementissime fingitis adoretis, quid de caeteris vestris fabulis dicam? Quis enim splenditenens suspendit mundum, et quis Atlas cum illo supportat? Haec et innumerabilia, quae similiter deliratis, omnino non sunt, et colitis ea. Hinc vos Paganis dicimus deteriores, eo tantum similes, quod multos deos colitis: eo vero in pejorem partem dissimiles, quod illi pro diis ea colunt quae sunt, sed dii non sunt; vos autem colitis ea quae nec dii, nec aliquid sunt, quoniam prorsus nulla sunt. Habent quidem et illi quaedam fabulosa figmenta, sed esse illas fabulas norunt; et vel a poetis delectandi causa fictas esse asserunt, vel eas ad naturam rerum vel mores hominum interpretari conantur: sicut Vulcanum claudum, quia ignis terreni motus ejusmodi est; et Fortunam caecam, quod ex incerto accidant, quae fortuita dicuntur; et tria Fata in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus, propter tria tempora, praeteritum quod in fuso jam netum atque involutum est, praesens quod inter digitos nentis trajicitur, futurum in lana, quae colo implicata est, quod adhuc per digitos nentis ad fusum, tanquam per praesens ad praeteritum trajiciendum est; et Venerem Vulcani uxorem, quia ex calore voluptas naturaliter nascitur , et Martis adulteram, quia belligerantibus incongrua est; et Cupidinem puerum volitantem ac sagittantem, quod irrationabilis et instabilis amor corda vulneret miserorum: et alia permulta in hunc modum. Quocirca hoc in eis irridemus, quod interpretata sic adorant, quae non intellecta, quamvis damnabiliter, tamen excusabilius adorarent. Ipsis quippe interpretationibus convincuntur, non se illum Deum colere, cujus solius participatione mens beata fit, sed ab illo conditam creaturam: nec solas virtutes ipsius creaturae, sicut Minervam, cujus fabulam quod de Jovis capite nata sit, ad prudentiam consiliorum interpretantur, quae rationis est propria, cui sedem capitis etiam Plato dedit; sed etiam vitia, sicut de Cupidine diximus. Unde quidam eorum tragicus ait: Deum esse amorem, turpis et vitio favens Finxit libido. (Seneca in Hippolyto, act. 1, scen. 2, vers. 194, 195.) Nam et corporalium vitiorum simulacra Romani consecraverunt, sicut Palloris et Febris. Ut ergo omittam quod simulacrorum adoratores circa ipsas corporum figuras habent affectum, ut eas ipsas formas in locis honorabilibus sublimatas, quibus tantum  obsequium exhiberi vident, tanquam deos timeant; illae ipsae interpretationes, quibus haec muta, et surda, et caeca, et exanima defenduntur, dignius accusantur: verumtamen et ista quoque modo sunt, quamvis, ut jam dixi, ad salutem vel aliquam utilitatem nihil sint, et quae ex his interpretantur, in rebus inveniuntur. Vos autem primum hominem cum quinque elementis belligerantem; et spiritum potentem de captivis corporibus gentis tenebrarum, aut potius  de membris dei vestri victis atque subjectis, mundum fabricantem; et splenditenentem, reliquias eorumdem membrorum dei vestri habentem in manu, et caetera omnia capta, oppressa, inquinata plangentem; et Atlantem maximum subter humeris suis cum eo ferentem, ne totum ille fatigatus abjiciat, atque ita fabula vestra  velut in tapete theatrico ad illius ultimi globi catastolium pervenire non possit: et alia innumerabilia pariter inepta et insana, nec pingendo aut sculpendo, nec interpretando demonstratis: et ea, cum omnino nulla sint, creditis et colitis; et insuper Christianis fide non ficta pias mentes mundantibus tanquam temere credulis insultatis. Ut enim multa non quaeram, quibus haec ostendantur omnino non esse, quia subtilius sublimiusque tractare de mundi fabrica, etsi mihi difficile non esset, certe nimis longum est; hoc dico: si ista vera sunt, Dei substantia commutabilis est, corruptibilis, coinquinabilis. Hoc autem credere, plenum est sacrilegae insaniae. Illa igitur omnia vana sunt, falsa sunt, nulla sunt. Proinde vos Paganis istis, qui vulgo noti sunt, et antiquitus fuerunt, et in reliquiis suis jam nunc erubescunt, prorsus deteriores estis, quod illi colunt ea quae dii non sunt, vos autem omnino quae non sunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal