- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
Vestrae autem vanitati quid placuit in sole ponere virtutem Filii, et in luna sapientiam? Cum enim in ipso Patre Filius inseparabilis maneat, quomodo potest sapientia ejus ab ejus virtute separari, ut illa sit in sole, haec in luna; cum per ejusmodi locos nisi corpora dividi separarique non possint? Quod si sciretis, nunquam stulto insanoque phantasmate tantas fabulas texeretis. At in ea ipsa falsitate atque fallacia, quam incongrue, quam perverse sedem sapientiae minus lucere dicitis, quam sedem virtutis; cum ad virtutem pertinere videatur operari et efficere, ad sapientiam vero docere et ostendere: ac per hoc si calor in sole, lux autem praepolleret in luna, utcumque invenissent ista figmenta verisimilitudinis nebulam, hominibus carnalibus et animalibus decipiendis, qui nihil putant esse, nisi quod corporale cogitaverint; caloris enim violenta operatio est ad movendum , unde virtuti tribueretur; lucis autem clarus fulgor, ad demonstrandum, unde hanc sapientiae darent: cum vero lux longe in sole praecellat, quomodo ibi virtus, hic autem quod tanto minus lucet, sapientia est? O sacrilega ineptia! et cum sit unus Christus, Dei Virtus et Dei Sapientia (I Cor. I, 24), Spiritus autem sanctus non ipse sit Christus; quomodo separatur a se ipse Christus, cum ab eo non separetur Spiritus sanctus? Aerem quippe, quem sedem Spiritui sancto vestra fabula tribuit, totam mundi fabricam implere perhibetis. Unde sol et luna circuitus suos peragentes, semper cum illo sunt. A sole autem luna recedit, et ad solem rursus accedit: ita vobis auctoribus, vel potius deceptoribus, per dimidiam partem circuli recedit a virtute sapientia, et ad eam per aliam dimidiam rursus accedit: et cum plena est, tum longe est a virtute sapientia; tunc enim tam longo intervallo a se disjuncta sunt haec duo lumina, ut cum sol vergit ad occidentem, tunc luna surgat ab oriente: ex quo fit, ut quoniam infirmantur omnia quae virtute deseruntur, eo sapientia sit infirmior, quo est luna plenior. Si autem, quod veritas habet, et sapientia Dei semper tantumdem valet, et virtus Dei semper tantumdem sapit; cur haec sic duo dicitis, ut ea locorum sedibus intervallisque separetis, cum et ipsas sedes ejusdem substantiae dicatis, homines caeca et insana mente non recedentes a phantasmate corporum, et virtute ac sapientia ita carentes, ut nec sapere possitis aliquid fortiter, nec valere sapienter? Itane vero, detestanda et anathemanda stultitia, Christus per solem lunamque distentus; hic virtute habitans, hic sapientia; nec hic perfectus et plenus, nec in sole sapiens, nec in luna praepotens, utrobique pulchros pueros subornat concupiscendos feminis principibus tenebrarum, et masculis puellas? Haec legitis, haec creditis, haec docetis: ex hac fide doctrinaque vivitis; et miramini quia sic abominamini!