- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
In qua tripartita vestra, vel potius jam quadripartita fabula, de Patris quidem secreto lumine, quid vobis dicam, nisi quia lumen cogitare non potestis, nisi quale videre consuestis? Hoc enim conspicuum et omni carni, non tantum hominum, verum etiam bestiarum et vermiculorum notissimum lumen intuentes, ex illo conceptam corde phantasiam in immensum soletis augere, et eam lucem dicere ubi Deus Pater habitat cum regnicolis suis. Quando enim discrevistis lucem qua cernimus, ab ea luce qua intelligimus, cum aliud nihil unquam putaveritis esse intelligere veritatem, nisi formas corporeas cogitare, sive finitas, sive ex aliquibus partibus infinitas; quae inania phantasmata esse nescitis? Proinde cum tantum intersit inter cogitationem qua cogito terram luminis vestram quae omnino nusquam est, et cogitationem qua cogito Alexandriam quam nunquam vidi, sed tamen est; rursusque tantum intersit inter istam qua cogito Alexandriam incognitam, et eam qua cogito Carthaginem cognitam: ab hac quoque cogitatione qua certa et nota corpora cogito, longe incomparabiliter distat cogitatio qua intelligo justitiam, castitatem, fidem, veritatem, charitatem, bonitatem, et quidquid ejusmodi est: quae cogitatio dicite, si potestis, quale lumen sit, quo illa omnia quae hoc non sunt, et inter se discernuntur, et quantum ab hoc distent, fida manifestatione cognoscitur: et tamen etiam hoc lumen, non est lumen illud quod Deus est; hoc enim creatura est, Creator est ille; hoc factum, ille qui fecit; hoc denique mutabile, dum vult quod nolebat, et scit quod nesciebat, et reminiscitur quod oblitum erat, illud autem incommutabili voluntate, veritate, aeternitate persistit; et inde nobis est initium existendi, ratio cognoscendi, lex amandi; inde omnibus et irrationalibus animantibus natura qua vivunt, vigor quo sentiunt, motus quo appetunt; inde etiam omnibus corporibus mensura ut subsistant, numerus ut ornentur, pondus ut ordinentur. Itaque lumen illud Trinitas inseparabilis, unus Deus est, cujus vos nullo corpore adjuncto, per se ipsam incorpoream, spiritualem, incommutabilemque substantiam etiam locis dividitis. Nec saltem Trinitati loca tria datis, sed quatuor: Patri unum, id est, lumen inaccessibile, quod prorsus non intelligitis, Filio duo, solem scilicet atque lunam; Spiritui sancto rursus unum, id est, aeris hunc omnem ambitum. De Patris ergo inaccessibili lumine, quia veram fidem tenentibus non inde separatur Filius et Spiritus sanctus, hactenus, in praesentia dixerim.