- Tabla de Contenidos
CAPUT XVIII.
Quid habes igitur, haeretica vanitas, unde te putes posse convincere, non de Christo esse praedictum, Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi; quando ne hinc quidem potes, quod dissimilem ostendis? Aliis enim causis et nos similem ostendimus. An quia propheta dictus est, qui et homo esse dignatus est, et tam multa futura praedixit? Nisi forte aliud est propheta, quam homo ultra humanas conjecturas futura praenuntians? Unde et ipse de se ipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII, 57). Sed de te videro, qui te convictum paulo ante confessus es, cum dixisti, quod te ad credendum Evangelio professio tua fecit obnoxium: Judaeus ipse procedat in medium, qui cervicem a jugo Christi male liberam tollit, et ideo sibi adhuc fas putat dicere, Mentitus est Christus vester; nihil de illo scripsit Moyses.