CAPUT XVII.

Sicut enim mos est divinorum in Scripturis sanctis mysteriorum, ut idem homo alias aliam atque aliam pro re aliqua significanda personam gerat; tunc Moyses populi Judaeorum sub Lege positi personam gerebat, eumque in prophetica praenuntiatione figurabat. Sicut ergo Moyses petram virga percutiens de Dei virtute dubitavit; ita ille populus, qui sub Lege per Moysen data tenebatur, Christum ligno crucis affigens, eum Virtutem Dei esse non credidit. Sed sicut percussa petra manavit aqua sitientibus; sic plaga dominicae passionis effecta est vita credentibus. Habemus enim de hac re praeclarissimam et fidelissimam vocem Apostoli, cum inde loqueretur, dicentis, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Hanc ergo carnalem de Christi divinitate desperationem in ipsius Christi altitudine Deus mori jubet, cum mortem carnis Moysi in monte imperat fieri. Sicut enim petra Christus, ita et mons Christus: petra humilis fortitudo, mons eminens magnitudo. Quia sicut Apostolus ait, Petra erat Christus; ita ipse Dominus, Non potest civitas abscondi super montem constituta (Matth. V, 14): se scilicet montem, fideles autem suos in sui nominis gloria fundatos asserens civitatem. Prudentia carnis vivit, cum tanquam petra percussa Christi humilitas in cruce contemnitur: Christus enim crucifixus Judaeis scandalum est, Gentibus autem stultitia. Et prudentia carnis moritur, cum tanquam montis eminentia Christus excelsus agnoscitur: ipsis enim vocatis Judaeis et Graecis, Christus Dei Virtus et Dei Sapientia est (I Cor. I, 23, 24). Ascendit itaque Moyses in montem, ut carne mortua vivo spiritu reciperetur: quo Faustus non ascenderat, ut carnales calumnias mente mortua loqueretur. Nonne ipsam petram Petrus per prudentiam carnis percuti exhorruit, cum Domino passionem suam praenuntianti ait: Absit, Domine, non fiet istud; propitius esto tibi? Neque enim pepercit huic peccato Dominus, cum ei retulerit: Redi retro, satanas, scandalum mihi es: non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 22, 23). Aut ubi mortua est ista carnalis diffidentia, nisi in Christi glorificatione, tanquam in montis altitudine? Nam utique vivebat, cum eum timide negaret: et utique mortua erat, cum eum libere praedicaret. Haec vivebat in Saulo, cum scandalum crucis detestans vastabat christianam fidem (Act. VIII, 3): et ubi nisi in illo monte mortua erat, cum jam Paulus diceret, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal