CAPUT XVI.

Nec ideo Moysi famulo Dei derogaveris, quia eum peccatorem fuisse, et offenso Deo suo in monte occisum esse dixisti (Deut. XXXIV, 5). Noverat enim et ipse in Domino gloriari, ut ab eo salvus fieret: a quo et ille qui dicit, Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum (I Tim. I, 15). Arguitur enim Moyses voce divina, quod ejus fides ad aquam de petra eliciendam  aliquantum titubaverit (Num. XX, 10-12): quod ei cum peccato Petri potest esse commune, qui in mediis fluctibus simili fidei defectu dubitavit (Matth. XIV, 30, 31). Verum absit ut credamus hinc eum esse alienatum ab aeterna societate sanctorum, qui cum sancto Elia, sicut Evangelium loquitur, meruit clarificato in monte Domino assistere (Matth. XVII, 1-5). Nam, ut in veteribus legimus Libris, etiam post ipsum peccatum, quantum sit apud Deum meritum ejus apparet.  Sed quid causae fuerit, ut de peccato ejus tali morte vindicando Deus loqueretur? Quoniam pollicitus sum ea ipsa demonstrare ad praenuntiandum Christum pertinere, quae tu reprehendenda delegeris; faciam sicut possum, Domino adjuvante, ut hoc etiam quod in Moysi morte reprehendisti, prophetiam fuisse de Christo recte intelligentibus doceam.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal