CAPUT XV.

Nec illud nego de Christo esse praedictum, quod tu tanquam facile refellendum elegisti, ubi Deus loquitur ad Moysen, dicens: Suscitabo illis Prophetam de fratribus ipsorum similem tibi (Deut. XVIII, 15, 18). Nec me tua lauta et lepida antitheta, quibus luteum sermonem quasi colorare ac pingere voluisti, ullo modo ab hac fidei veritate deterrent. Comparans enim Christum atque Moysen, et cupiens demonstrare dissimiles, ut ob hoc non de Christo videatur intelligendum esse quod scriptum est, Suscitabo illis Prophetam similem tibi; opposuisti tibimet ex adverso multa contraria, quod ille homo, hic Deus; ille peccator, hic sanctus; ille ex coitu natus, hic secundum nos ex virgine, secundum vos vero nec ex virgine; ille offenso Deo occiditur in monte, hic Patri perplacens patitur propria voluntate. Quasi vero cum simile aliquid dicitur, ex omni parte atque ex omni modo simile intelligatur: quia non ea tantum, quae unius ejusdemque naturae sunt, dicuntur inter se esse similia, sicut gemini homines, vel filii parentibus,  vel omnes homines omnibus hominibus, in quantum homines sunt, similes utique sunt, quod et in caeteris animalibus intueri facillimum est, vel arboribus, ut olea oleae, laurus lauro similis dicitur, verum etiam naturae disparis sunt et dicuntur multa similia, ut olivae oleaster, et far tritico. De rebus adhuc proximis et attingentibus loquor: nam quid tam longe distans a Filio Dei, per quem facta sunt omnia (Joan. I, 3), quam pecus et lapis? et tamen in Evangelio legitur, Ecce Agnus Dei (Ibid., 29); et in Apostolo, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4): quae nullo modo quisquam recte diceret, si eorum aliquam similitudinem nullo modo ille susciperet. Quid ergo mirum si non est dedignatus Christus fieri similis ipsi Moysi, qui similis factus est ovi, quam in ejus praenuntiationem per ipsum Moysen praecepit Deus manducari a populo suo, ejusque sanguinem ad tutelam salutis adhiberi, et Pascha appellari (Exod. XII), quod nunc in Christo esse completum nemo dissimulare permittitur? Quapropter de Scripturis agnosco dissimilem, de Scripturis mecum agnosce et tu similem: non inde dissimilem unde similem; sed alia causa illud, alia illud; dum tamen utrumque demonstrem. Dissimilis homini Christus, quia Deus; scriptum est enim de illo, Qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5): et similis homini Christus, quia homo; quia de illo itidem scriptum est, Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Dissimilis peccatori Christus, quia semper sanctus: et similis peccatori Christus, quia Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3). Homini ex coitu nato dissimilis Christus, in quantum ex virgine natus est: sed homini nato similis Christus, in quantum et ipse ex femina natus est, cui dictum est, Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35). Homini propter peccatum suum mortuo dissimilis Christus, in quantum sine peccato et propria potestate mortuus est: sed rursus homini mortuo similis Christus, in quantum et ipse vera morte corporis mortuus est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal