- Tabla de Contenidos
CAPUT XIV.
Sed hanc non solum sacrilegam adversus evangelicam sanctitatem, verum etiam enervem ac debilem esse argumentationem sentit et Faustus; atque intentionem suam in illud potius confert, eoque se plus teneri dicit, quia omnem Moyseos scripturam scrutatus nullas ibi de Christo prophetias invenit. Cui cito respondeo, quia non intelligit: et si cur non intelligat quisquam quaesierit; respondebo, quia inimico, quia adverso animo legit; quia non ideo scrutatur ut sciat, sed quod nescit, scire se putat. Haec praesumptio tumidae arrogantiae oculum cordis vel claudit, ut omnino non videat; vel distorquet, ut perverse videat, et aliud pro alio probet aut improbet. Tu me, inquit, doce, quid est quod me forte legentem praeterierit de Deo ac Domino nostro memoratum in Scriptura Moysi. Et hic cito respondeam, Totum te praeteriit, quia totum ille de Christo scripsit. Sed quia totum discutere et pertractare non possumus, hoc tibi in isto opere, si potero Domino adjuvante, servabo, quod superius dixi, ut ea ipsa quae ad reprehendendum eligis, ostendam de Christo esse conscripta. Quin etiam petis ne dixerim, ut imperiti solent, hoc ipsum satis esse debere ad fidem, quia Christus dixerit de se scripsisse Moysen. Quod quidem si dico, non ut imperitus, sed ut fidelis dico: non valere autem hoc ad convincendum Gentilem vel Judaeum, et ego fateor; sed adversus vos, qui quoquo modo nomine Christiano gloriamini, satis esse idoneum ac praevalidum, tu quoque etsi diu tergiversatus, tamen coactus es confiteri dicens, Nolo enim nunc ad me respicias, quem ad credendum professio mea fecit obnoxium, ut non possim non credere ei quem sequor: sed puta nos cum Judaeo tractare, puta cum Gentili. Quibus verbis ostendisti, te interim, cum quo mihi nunc res est, quia te ad credendum professio tua fecit obnoxium, satis esse convictum de Christo scripsisse Moysen; quia ipsum Christum hoc dixisse, in Evangelio scriptum est, cujus tam praeclaram sanctamque auctoritatem labefactare non audes: quia et cum id ex obliquo audes, difficultatis tuae pressus angustiis, et cernens quanta ruina te obruat cum tibi dicitur, nullam esse scripturam cui de factis et dictis Christi flagites esse credendum, si Evangelio tam sancte lateque notissimo credendum esse non putas; et timens ne amisso Christiani nominis pallio nuda vanitas vestra omnibus conspuenda et detestanda ramaneat, rursus te saucium colligere conaris, et dicis quod istis Evangelii verbis jam te ad credendum professio tua fecit obnoxium. Sic ergo te interim, cum quo nunc ago, teneo, ferio, perimo, id est, errorem tuum atque fallaciam; et cogo fateri de Christo scripsisse Moysen: quia hoc Christum dixisse in Evangelio legitur, cui te ad credendum professio tua fecit obnoxium. Cum Judaeo vero vel Gentili si mihi necesse fuerit disputare, jam supra ostendi quibus modis pro meis parvulis viribus me agere oportere existimem.