- Tabla de Contenidos
CAPUT XIII.
Illic autem, ubi ei dictum est a Judaeis, Tu de te testificaris; testimonium tuum non est verum; non mirum est, non te videre prosecutum eum, ut diceret de se prophetasse Moysen: non enim habes pium oculum, quo id possis videre. Nam ecce idipsum quod eis respondit: nempe, In lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testificor de me, et testificatur de me, qui me misit, Pater (Joan. VIII, 13, 17, 18): quid aliud sonat recte intelligentibus, nisi illum testium numerum in lege prophetico spiritu consecratum et commendatum, ut etiam sic praenuntiaretur futura revelatio Patris et Filii, quorum Spiritus est in illa inseparabili Trinitate Spiritus sanctus? Ideo scriptum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX, 15). Alioquin et unus testis plerumque verum dicit, et plures plerumque mentiuntur: potiusque creditum est in exordio fidei gentium uni apostolo evangelizanti, quam populis errantibus a quibus ipse persecutionem patiebatur. Non igitur frustra quodam modo consecratus est iste numerus testium: et cum hoc Dominus respondit, eo quoque ipso intelligi voluit de se prophetasse Moysen. An forte inde calumniamini, quia non ait, in lege Dei, sed, In lege vestra scriptum est? Ubi usitatam locutionem Scripturarum quis non agnoscat? In lege enim vestra dixit, vobis data (II Tim. II, 8, et Galat I, 11, 12): sicut dicit Apostolus Evangelium suum, quod se tamen accepisse testatur, non ab homine, sed per revelationem Jesu Christi. An et Christum dicitis negasse se habere Patrem Deum, ubicumque non ait, Pater noster; sed, Pater vester (Matth. VI, 26, 32, etc.)? Jam vero vocem illam, quam commemorasti coelo delatam, Hic est Filius meus dilectissimus, credite illi (Id. III, 17, et XVII, 5); quia vos non audistis, nolite illi credere. Si autem ideo creditis, quia eam in Scripturis sanctis invenistis, ibi est et ista cui credere non vultis, de Christo scripsisse Moysen; ibi aliae multae, quibus pariter fidem derogatis: nec timetis, miseri, ne ita profanus aliquis dicat, istam vocem omnino non sonuisse de coelo; et sicut vos contra salutem generis humani, quae omnibus gentibus evangelica auctoritate confertur, etiam in vestram perniciem argumentamini, cum dicitis propterea non esse credendum, quod dixerit Christus de se scripsisse Moysen, quia si hoc ille dixisset, nec Judaei tacere potuissent, quin statim, utpote maligni et astuti, quaererent quidnam illud esset, quod de se a Moyse scriptum putaret: sic et ille vanus et perditus dicat, Si de coelo vox illa sonuisset, omnes Judaei qui audierant, credidissent? Cur ergo non consideratis, insani, sicut fieri potuit ut et post illam coelestem vocem dura Judaeorum infidelitas permaneret; ita fieri potuisse ut cum Christus diceret de se scripsisse Moysen, hoc magis maligna astutia timentes unde convincerentur audire, omnino non quaererent quid de illo scripserit Moyses?