- Tabla de Contenidos
CAPUT XII.
Deinde subjungis, ipsum te audisse dicentem, fures fuisse et latrones omnes qui venerunt ante se (Joan, X, 8). Unde illum audisti hoc dicentem, nisi ex Evangelio? At si hoc, quod ita credis ex Evangelio, ut tanquam ex ore Domini audisse te dicas, alius falsum esse contendat, atque hoc dixisse Christum neget; quo ibis? quid facies? Nonne evangelicam auctoritatem quantis potueris viribus praedicabis? Miser, illic scriptum est quod non vis credere, ubi didicisti quod ita credis, ut hoc te ab ipso Christo dicas audisse. Ecce nos utrumque credimus, quia Evangelio sancto credimus, ubi utrumque scriptum est; et de Christo scripsisse Moysen, et omnes qui ante Christum venerunt, fures fuisse et latrones. Venisse quippe ita vult intelligi, quia missi non sunt: nam qui missi sunt, sicut Moyses et sancti Prophetae, non ante ipsum, sed cum ipso venerunt; quia non eum per superbiam praecedere voluerunt, sed eum per ipsos loquentem humiliter portaverunt. Vos autem, qui haec Domini verba sic intelligitis, secundum vestrum intellectum satis confitemini nullos vos habere prophetas, qui venturum Christum prophetaverint: et ideo vobis eum sicut voluistis, finxistis. Nam si aliqui vestri, quibus quidem propterea fides habenda non est, quia non nisi a vobis proferuntur; tamen si aliqui sunt, quos dicere audeatis prophetasse Christum falsa carne venturum, falsa morte passurum, falsas cicatrices dubitantibus discipulis oblaturum; non dico ex hoc ipso quam sint detestandi atque fugiendi, quamque non possint esse veraces, quibus de mendacio Christus placet: ut hoc non dicam, certe ut dicere coeperam, secundum istum intellectum vestrum fures fuerunt et latrones, quoniam ante Christum venerunt, qui eum venturum quoquo modo praedicaverunt. Porro si ille intellectus est verus, ut ipsi ante Christum venisse dicantur, qui cum Christo, id est, cum Verbo Dei venire noluerunt, sed cum eos non miserit Deus, mendacia sua hominibus attulerunt: vos quoque ipsi, quamvis post Christi passionem et resurrectionem in hoc mundo nati fueritis, fures et latrones estis; quia priusquam vos ipse illuminaret, ut veritatem ipsius praedicaretis, ante eum venire voluistis, ut vestram fallaciam jactaretis.