- Tabla de Contenidos
CAPUT XI.
Exigis a me ut ostendam quaenam scripserit de Christo Moyses. Jam quidem superius multa demonstrata sunt; sed quis possit omnia demonstrare? Praesertim, quia si quaedam commemorem, paratus videtur iste perversus, vel in alium sensum ea conari pervertere; vel si fuerit evidentia clarioris veritatis oppressus, dicere se illa tanquam de mari salso suavem piscem capere: nec ideo se ad totam Scripturam Moyseos, velut ad aquam marinam bibendam cogi oportere. Quapropter sufficere arbitror huic operi, ut ea ipsa quae reprehendenda decerpsit de Scriptura legis Hebraeorum, ad Christum praedicandum pertinere, si recte intelligantur, ostendam: ex quo satis appareat multo magis caetera, vel statim pronuntiata, vel diligenter ac veraciter perscrutata, christianae fidei convenire; si ea quae deridenda atque damnanda objicit inimicus, eis ipsis convincatur christiana veritate damnandus. Quapropter, o plene omni fallacia, cum Dominus in Evangelio dixerit, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46); nihil est quod te in ingenti aestu positum fingas, et cogi videaris in alterum e duobus, ut aut falsum pronunties capitulum hoc, aut mendacem Jesum. Sicut enim hoc capitulum verum est, ita et verax est Jesus. Rectius visum est, inquit, scriptoribus ascribere falsitatem, quam veritatis auctori mendacium. Itane tu Christum credis veritatis auctorem, quem praedicas carnis, et mortis, et vulnerum, et cicatricum simulatorem? Volo mihi ostendas, unde auctorem veritatis didiceris Christum, si eis, qui de illo scripserunt, quorum auctoritas recenti memoria commendata atque firmata in posteros emanavit, audes ascribere falsitatem. Non enim vidisti Christum, aut quemadmodum cum Apostolis, locutus est tecum, aut de coelo te, sicut Saulum, vocavit (Act. IX, 3-7). Quid de illo sentire, quid credere possumus, nisi quod Scriptura testatur? Porro si mendax est Evangelium disseminatum et notum omnibus gentibus, et ab initio praedicationis nominis Christi in Ecclesiis omnibus in tanto sanctitatis culmine collocatum; quae scriptura proferri potest, cui de Christo fides habenda sit? Quid poteris proferre scriptum, quod non ille qui hoc non vult credere, dicat esse confictum, si tanta Evangelii notitia venit in dubium?