CAPUT X.

Unde autem tibi videtur legem Moysi nihil a Paganismo distare? An quia templum, sacrificium, altare, sacerdotemque commendat? At haec omnia nomina et in Novo Testamento reperiuntur. Solvite, inquit, templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19); et, Cum offers munus tuum ad altare (Matth. V, 24); et, Vade ostende te sacerdoti, et offer pro te sacrificium, quod praecepit Moyses, in testimonium illis (Id. VIII, 4). Quorum autem figurae fuerint istae, partim Dominus ipse demonstrat, cum templum corporis sui templo illi comparat; partim apostolica doctrina cognoscimus: Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos (I Cor. III, 17); et, Obsecro itaque vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1); et caetera hujusmodi. Proinde illa omnia figurae nostrae fuerunt (I Cor. X, 6), sicut idem dicit, et saepe commemorandum est: quia non daemoniis exhibebantur, sed uni vero Deo, qui fecit coelum et terram; non tanquam indigenti talibus, sed tempora distinguenti, et jubenti praesentia, per quae significaret futura. Vos autem, qui ut seducatis et decipiatis idiotas imperfectosque Christianos, Paganismum vos fingitis detestari, edite nobis auctoritatem christianorum librorum, in quibus vobis solem ac  lunam colere atque adorare praeceptum sit. Vester ergo potius error Paganismo similis est; quandoquidem nec Christum colitis, sed Christi nomine nescio quid, quod vobis mentiendo finxistis, et deos vel in isto conspicuo coelo visibiles, vel alios innumerabiles commentitios adoratis. Quibus phantasmatibus quasi vanis atque inanibus simulacris, non aediculas fabricastis, sed corda vestra templa fecistis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal