CAPUT IX.

AUGUSTINUS respondit: Astute quidem paratum te dicis, si quas in libris Moysi de Christo prophetias inveneris, ita percipere, ac si piscem de mari, cum aquam ipsam unde piscis capitur, respuas. Sed quia Moyses omne quod scripsit, de Christo est, id est, ad Christum omnino pertinet, sive quod eum figuris rerum vel gestarum vel dictarum praenuntiet, sive quod ejus gratiam gloriamque commendet; tu qui commentitium fallacemque Christum de Manichaei litteris credidisti, ita Moysi non vis credere, sicut nec piscem vis edere. Verum hoc interest, quod Moysen hostiliter insectaris, piscem autem fallaciter laudas. Si enim piscem de mari edere non nocet, sicut ipse dixisti; cur ita eum vos noxium praedicatis, ut si alia esca non occurrat, prius fame consumamini, quam pisce vescamini? Quid, quod si omnis caro immunda est, ut dicitis, et in omni aqua omnique herba vita illa misera dei vestri retinetur, quae per vestra alimenta purganda est; detestabilis superstitio tua et piscem te cogit projicere quem laudasti, et aquam marinam bibere ac spinas edere quas vituperasti? Quod vero etiam daemonibus Dei famulum comparasti, ut quales illi fuerunt cum Christum confiterentur, (Matth. VIII, 29), talis et iste accipiatur si aliquid in ejus libris reperiri potuerit quod praedicet Christum; ille quidem non dedignatur opprobrium Domini sui. Si enim paterfamilias Beelzebub appellatus est, quanto magis domestici ejus (Id. X, 25)? Sed vos videte a quibus ista didiceritis, profecto sceleratiores quam illi qui Domino ita conviciati sunt. Illi enim non eum Christum esse credebant, et ideo fallacem putabant: vos autem doctrinam non putatis esse veracem, nisi quae Christum audet praedicare fallacem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal