- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
Alias inquit: Si Christianus es, crede dicenti Christo quia de se scripsit Moyses. Quod si non credis, christianus non es. Inepta haec semper et imbecilla responsio est nihil habentium quod ostendant. Quanto igitur melius fecisses, si idem confitereris simpliciter? et tamen hoc mihi quidem dicere potuisti, quem scias necesse habere ut credam causa religionis qua famulor Christo: licet hoc ipsum adhuc quaeratur, utrum sit et hoc Christi testimonium, ut credi debeat absolute; an scriptoris, ut examinari sollicite. Nec si nos non credimus falsis, Christum hinc offendimus, sed falsatores. Tamen utcumque hoc ferri poterit Christianis oppositum: quid autem de illis agemus, quos retuli, Judaeo scilicet atque Gentili, quibus dicere non possumus, Si christianus es, crede; si non credis, christianus non es? Quanquam ne Christiano quidem hoc rectissime dixeris, cum Christus Thomam apostolum dubitantem de se aspernatus non sit; sed quo animi ejus vulneribus mederetur, corporis sui cicatrices ostendit: nec dixit, Si discipulus es, crede, si non credis, discipulus non es. Tu mihi hoc dicas, non de Christo dubitanti, sed de sententia, utrum sit ejus, an subinducta. At, inquis, beatiores appellat, qui non viderunt et crediderunt (Joan. XX, 27, 29). Hoc si ideo dictum putas, ut sine ratione et judicio quidque credamus; esto tu beatior sine sensu, ego mihi contentus ero cum ratione beatus audisse.