CAPUT XIX.

Dicat mihi quem prophetam promiserit Deus, cum ait Moysi, Suscitabo illis Prophetam de fratribus eorum, sicut te, vel, similem tibi? Multi enim prophetae postea fuerunt, sed utique unum quemdam intelligi voluit. Hic ei, credo, facillime occurret successor ille Moysi, qui populum ex Aegypto liberatum, in terram promissionis induxit. Quem cogitans, me adhuc fortasse ridebit quaerentem de quo dictum sit, Suscitabo illis Prophetam similem tibi; cum legam quis in eodem munere populi illius regendi atque ducendi Moysi defuncto successerit. Qui cum me velut imperitum riserit (talis enim et a Fausto describitur), non desinam hominem adhuc etiam compellare , et a securo risu ad curam respondendi revocare, quaerendo atque flagitando, cur eidem ipsi futuro suo successori, in cujus comparatione improbatus est, ut non ipse introduceret populum in terram promissionis; ne videlicet Lex per Moysen non ad salvandum, sed ad convincendum peccatorem data, in regnum coelorum introducere putaretur (Joan. I, 17), sed gratia et veritas per Jesum Christum facta: quaeram ergo a Judaeo, cur eidem ipsi futuro suo successori Moyses nomen mutaverit. Vocabatur enim Ause , et appellavit eum Jesum (Num. XIII, 9, et XIV, 6). Cur denique tunc appellaverit, quando ex convalle Pharan praemisit ad eamdem terram, quo erat populus ipso duce venturus? Dixit enim verus ipse Jesus: Et si iero, et praeparavero vobis locum; iterum veniam, et assumam vos ad me (Joan. XIV, 3). Quaeram etiam, utrum non huic figurae attestetur propheta dicens, Deus ab Africo veniet, et sanctus de Pharan (Habac. III, 3): tanquam diceret, Ejus nominis veniet Deus sanctus, cujus nominis erat ille qui venit ab Africo de Pharan, id est, Jesus. Huc accedit quod idem ipsum Dei Verbum intelligitur loqui, ubi promittit eumdem ipsius Moyseos successorem, per quem populus in terram promissionis mitteretur, nomine angeli eum appellans; sicut etiam homines aliquid nuntiantes in Scriptura divina solent appellari: et ita dicit, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, ut servet te in via, et inducat te in terram quam juravi tibi . Attende tibi, et obaudi eum, ne  non credas illi: nihil enim subtrahet tibi, nomen enim meum est in eo (Exod. XXIII, 20, 21). Quid est hoc? Perscrutetur Scripturas illas non jam Manichaeus, sed ipse etiam Judaeus, et videat utrum de aliquo Angelo Deus dixerit, Nomen meum est in illo, nisi de hoc, quem introductorem in promissionis terram pollicetur. Deinde quaerat in hominibus quis Moysi successor introduxerit populum; et inveniet Jesum: non hoc ab initio vitae suae, sed nomine mutato appellatum. Qui ergo dixit, Nomen meum est in illo Jesu, ipse est verus Jesus, rector et ductor populi in haereditatem vitae aeternae, secundum Testamentum Novum, cujus figura erat Testamentum Vetus. Ita quantum attinet ad propheticum apparatum, nec geri, nec dici aliquid posset insignius, quandoquidem res perducta est usque ad nominis expressionem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal