CAPUT XX.

Superest ut Judaeus ille, si vult et in abscondito Judaeus esse non littera, sed spiritu (Rom. II, 29); si vult reputari verus Israelita, in quo dolus non est (Joan. I, 47), recordetur in figura illum mortuum Jesum, qui introduxit in terram morientium, et agnoscat in veritate vivum Jesum, quo duce intret in terram viventium. Talis enim jam non acerbus resistet tam perspicuae prophetiae, sed ex commemoratione Jesu qui introduxit in illam promissionis terram, mitis effectus, audiet jam ipsum cujus nomen ille habebat, verius introducentem et dicentem, Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram (Matth. V, 4). Hic jam etiam ille Gentilis, si non nimis lapideum cor haberet, aut si ex illis esset lapidibus de quibus suscitat Deus filios Abrahae (Id. III, 9), nonne miraretur in Libris antiquis ejusdem gentis, ex qua natus perhiberetur Jesus, tam evidentem de illo conscriptam esse prophetiam, ut etiam nomen ejus exprimeretur: simulque ibi adverteret, non quemlibet hominem praedictum fuisse Jesum, sed utique Deum, cum in homine illo qui regendo et introducendo in regnum populo constitutus, mutato nomine Jesus appellatus est, suum nomen inesse Deus diceret, eumque angelum nominaret; eo ipso quod mutato nomine mittebatur, magnum aliquid divinumque nuntiantem? Nuntium quippe graece Angelum dici, quis illa lingua vel tenuiter tinctus ignoret? Quamobrem quilibet Gentilis, si perversus et pervicax esse nollet, non ideo Libros illos contemneret, quia essent Hebraei, cujus gentis lege non teneretur: sed cujuslibet gentis libros ideo magni penderet, quia in eis tanto ante conscripta inveniret, quae suis jam temporibus impleta cognosceret: ipsumque Christum Jesum non propterea sperneret, quia Hebraicis litteris praenuntiatum videret; sed potius eum, qui litteris quibuslibet, antequam inter homines nasceretur, per tot volumina saeculorum, partim apertioribus testimoniis, partim rerum gestarum et sermonum figuris et sacramentis ita praenuntiari commendarique meruisset, cum ingenti admiratione et devota religione  sectandum venerandumque censeret. Ita illi ex rerum Christianarum jam praesentatis effectibus, Librorum  prophetia vera probaretur: ex Librorum vero prophetia Christus colendus agnosceretur. Vana loqui deputer, si non ita factum est, si non ita fit, si non in eam fidem per universum orbem terrarum eorumdem Librorum recitatione concurritur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal