- Tabla de Contenidos
CAPUT XVII.
Faustus autem quomodo persuaderet divinitatem Christi, homini gentili, quem constituit dicentem, Nec Prophetis credo de Christo; nec Christo de Prophetis? An Christo crederet de se ipso dicenti, cui non crederet de aliis testificanti? Vere ridiculum est hoc putare. Quem semel enim dignum fide non duceret, aut omnino nihil ei crederet, aut potius pro aliis quam pro se ipso testificanti crederet. Hic forte Faustus irrisus, Sibyllas homini legeret, et Orpheum, et caeteros hujusmodi, si quos alios Gentilium reperiret de Christo aliquid praenuntiasse? Sed non faceret: eos quippe sibi incognitos fassus est, dicens, Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo praesagia, aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in Gentilitate vatum. Horum ergo iste litteras nesciens, quandoquidem per famam putat esse aliquos tales, non eas utique legeret illi dicenti, Nec Prophetis credo, nec Christo. Quid igitur faceret? An proferret Manichaeum, et ex illo commendaret Christum? Nunquam hoc fecerunt: sed potius de Christo, cujus jam nomen ubique dulciter clarum est, Manichaeum semper commendare conati sunt, ut hoc melle scilicet venenati sui poculi labra perungerent. Cum enim Christus promiserit suis, missurum se Paracletum, id est, consolatorem vel advocatum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16); per hanc promissionis occasionem, hunc Paracletum dicentes esse Manichaeum, vel in Manichaeo, subrepunt in hominum mentes ignorantes ille a Christo promissus quando sit missus. Qui autem legerunt canonicum librum, qui Actus Apostolorum inscribitur, vident illam Christi promissionem illic rursus commemoratam, et illic manifestissime impletam (Act. I, 8, et II, 1-4). Sed modo quaerimus, unde illi gentili fidem faceret de Christo? Puto enim neminem esse tam caecum, qui velit dicere, Manichaeo credo: cum dicat, Christo non credo. Deinde si non ridens, saltem stomachans diceret, Itane Persicis libris me jubes credere, qui Hebraeis me dixisti non credere? Quomodo ergo capturus es, haeretice, istum hominem, nisi jam nomini Christi aliquo modo subditum inveneris; ut quia ille jam Christo credendum esse non dubitat, tanquam melius praedicanti Christum Manichaeo deceptus acquiescat? Ecce est ille perdix congregans quae non peperit. Itane eum nondum derelinquitis, vos quos congregat, et nondum vobis apparet insipiens, qui dicit Hebraeorum testimonia nobis , etiam si vera sint, ante fidem inutilia esse, post fidem supervacua.