- Tabla de Contenidos
CAPUT XVIII.
Abjiciant ergo qui crediderunt, omnes libros per quos factum est ut crederent. Nam si hoc verum est, cur vel ipsum Evangelium Christi a fidelibus legatur, non video. Ante fidem quippe inutile est, quia ille gentilis, quem ridentem ridendus, vel potius flendus Faustus inducit, non credit Christo. Post fidem autem supervacuum, si etiam veris de Christo praeconiis jam superfluo creditur, cum in eum creditum fuerit. Hic forte dicetis: Sed Evangelium debet legere jam fidelis, ne obliviscatur quod credidit. Sic ergo, insani, etiam Prophetarum vera testimonia, ne obliviscatur quare crediderit: quod si oblitus fuerit, firmum apud eum non poterit esse quod credidit. Aut projicite jam libros Manichaei, quibus testibus credidistis lucem pugnasse cum tenebris, quae lux ipse Deus erat; et ut posset ligare lux tenebras, prius esse lucem a tenebris devoratam, et ligatam, et inquinatam, et dilaniatam: quam vos manducando recreatis, et solvitis, et purgatis, et sanatis, ut vobis merces retribuatur, ne cum illa quae liberari non potuerit, in globo aeterno damnemini. Hanc fabellam quotidie et moribus et vocibus cantatis: cur adhuc in ea quaeritis testimonia librorum, ut in rebus superfluis et conficiendis codicibus vestris aliena substantia consumatur, et Dei vestri ligata teneatur ? Incendite omnes illas membranas, elegantesque tecturas decoris pellibus exquisitas , ut nec res superflua vos oneret, et Deus vester inde solvatur, qui tanquam poena servili etiam in codice ligatus tenetur. Nam si possetis libros vestros vel elixatos comedere, quantum membris Dei vestri beneficium praestaretis? An et si fieri posset, carnis immunditia prohiberet paginas ab epulis vestris? Imputet ergo sibi encausti munditia, quae corio inhaesit agnino. Sed et hoc vos fecistis, qui tanquam primo bello vestro, id quod mundum erat in calamo, immunditiae membranarum scribendo affixistis: nisi quod colores contrario testimonio vos arguunt. Vos enim potius ad lucem candidarum paginarum, cum tenebris atramenti venistis. Nobis debetis irasci talia dicentibus, an vobis talia credentibus, ut, velitis, nolitis, ista consequantur? Nos autem et ad commemorationem fidei nostrae, et ad consolationem spei nostrae, et ad exhortationem charitatis nostrae, Libros propheticos et apostolicos legimus alterutris vocibus sibimet concinentes; et ea concinentia, tanquam coelesti tuba, et a torpore mortalis vitae nos excitantes, et ad palmam supernae vocationis extendentes. De Libris enim propheticis quiddam cum commemorasset Apostolus, sicut scriptum est, Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Psal. LXVIII, 10); continuo subjungit utilitatem divinae lectionis: Quaecumque enim ante scripta sunt, inquit, ut nos doceremur, scripta sunt; ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum (Rom. XV, 4). Sed contradicit Faustus Fiat ergo illi quod dicit Paulus: Si quis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 9).