CAPUT XV.

Sibylla porro, vel Sibyllae, et Orpheus, et nescio quis Hermes, et si qui alii vates vel theologi, vel sapientes, vel philosophi Gentium de Filio Dei, aut de Patre Deo vera praedixisse seu dixisse perhibentur, valet quidem aliquid ad Paganorum vanitatem revincendam, non tamen ad istorum auctoritatem amplectendam; cum illum Deum nos colere ostendimus, de quo nec illi tacere potuerunt, qui suos congentiles populos idola et daemonia colenda partim docere ausi sunt, partim prohibere ausi non sunt. At illi sancti auctores nostri eum populum, eam rempublicam, tale regnum, imperante et adjuvante Deo, propagaverunt atque rexerunt, ubi sacrilegium esset, quod istis religio fuit. Itaque si qui illic in cultum simulacrorum et daemonum laberentur, aut poena plectebantur, ipsis suae reipublicae legibus, aut liberrimo tonitru  coercebantur propheticis vocibus. Unus enim ab eisdem colebatur Deus, qui fecit coelum et terram, prophetico sane ritu, hoc est, significativo futurorum; qui ritus aboleretur, cum illa venissent quae per eum significabantur esse ventura: quandoquidem ipsum regnum magnus quidam propheta fuit, ubi rex, et sacerdos mystica significatione ungebantur (Deut. XVIII, 15; Psal. II, 6; Psal. CIX, 4; I Reg. X, 1, et Exod. XXIX); quod non ante, ipsis quoque Judaeis ignorantibus, ac per hoc invitis ablatum est, nisi cum venisset ille gratia spirituali  unctus Deus prae participibus suis, ille sanctus sanctorum (Dan. IX, 24, et Psal. XLIV, 8), idem verus rex consulendo nobis, et idem verus sacerdos se ipsum offerendo pro nobis. Quamobrem quantum distat de Christi adventu inter praedicationem Angelorum et confessionem daemoniorum, tantum inter auctoritatem Prophetarum et curiositatem sacrilegorum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal