CAPUT XIV.

Cum ergo gentilis iste his atque hujusmodi aliis testimoniis Prophetarum de persecutione regum et populorum, de fide regum et populorum, de abolitione idolorum, de caecitate Judaeorum, de probatione codicum ab ipsis custoditorum, de amentia haereticorum, de excellentia sanctae Ecclesiae verorum et germanorum Christianorum, ante praedicta et nunc impleta conspiceret; quid inveniret fide dignius, quam illos Prophetas, quibus de divinitate Christi eligeret credere? Etenim si antequam ista fierent, ingererem gentili Prophetas Hebraeos, quibus ea futura crederet, quae facta nondum videret, merito fortasse diceret: Quid mihi est cum istis Prophetis, quos unde veraces probem, non mihi ostenditur? Cum vero tam magna et tam multa quae praedixerunt, jam ad effectum manifestationemque perducta sint; plane ille, si perversus esse nollet, nec ista ullo modo contemneret, quae tanto ante, et tanto apparatu, praevidenda et praenuntianda commendari meruerunt, nec illos a quibus praevideri et praenuntiari potuerunt. Nullis enim prudentius credimus, vel de praeteritis quae olim facta sunt, vel de futuris quae nondum facta sunt, quam eis qui nobis fidem verborum suorum tam multis tamque magnis, quae ab eis praedicta jam facta sunt, probaverunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal