CAPUT XIII.

Et tanquam ille quem et catechizamus, quaereret et diceret, Quo ergo signo manifesto adhuc parvulus, et nondum valens liquidam discernere a tot erroribus veritatem; quo manifesto indicio tenebo Ecclesiam Christi, in quem jam credere tanta rerum antea praedictarum manifestatione compellor? sequitur idem propheta, et tanquam motus animi ejus ordinatissime excipiens, docet eum Ecclesiam Christi ipsam esse praedictam, quae omnibus eminet et apparet. Ipsa enim est sedes gloriae, de qua dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). Unde iste dicit: Sedes autem gloriae exaltata est, sanctificatio nostra (Jerem. XVII, 10-12). Propter hos enim motus parvulorum, qui possunt seduci ab hominibus, manifestationem claritatis Ecclesiae Dominus quoque praevidens, ait, Non potest civitas abscondi supra montem constituta (Matth. V, 14): quia utique sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra, ut non audiantur illi qui ad religionum scissuras traducunt, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic. Partes enim ostendunt, dicentes, Ecce hic, ecce illic. Cum illa civitas super montem sit; quem montem, nisi eum qui secundum prophetiam Danielis ex parvo lapide crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam terram (Dan. II, 34, 35)? Nec  illi audiantur, qui sub nomine quasi secretae et apocryphae veritatis et hominum paucitatis dicunt, Ecce in cubiculis, ecce in deserto (Matth. XXIV, 23, 26): quia non potest abscondi civitas super montem constituta, quia sedes gloriae exaltata est, sanctificatio nostra.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal