- Tabla de Contenidos
CAPUT XII.
Porro si hoc gentilis ille moveretur, cur etiam ipsi qui appellantur Christiani, in multas haereses variasque discedunt: neque hoc a Prophetis Hebraeis praetermissum esse doceremus. Tanquam enim esset consequens, ut Judaeis in sua caecitate demonstratis, hoc illi veniret in mentem, quod etiam multi sub nomine Christiano ab ipsa Christiana societate deviarent, ipse Jeremias, velut catechizandi ordinem nobis insinuans, continuo subjecit: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas non cum judicio. Perdix enim nimis contentiosum animal, notum est quanta aviditate ipsius contentionis currat in laqueum. Non enim disputare amant haeretici, sed quoquo modo superare impudentissima pervicacia, ut congregent, sicut hic dixit, quae non pepererunt. Christianos enim, quos maxime Christi nomine seducunt, jam per ipsius Christi Evangelium natos inveniunt, et faciunt illos divitias suas: non sane cum judicio, sed cum temeritate inconsiderata. Non enim intelligunt ibi esse veram salubrem, et quodam modo germanam atque radicalem christianam societatem, unde istos separaverunt, quos ad suas divitias congregarunt. Et quia de talibus dicit Apostolus, Sicut enim Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt veritati; homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient, dementia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit (II Tim. III, 8, 9): sequitur et hic Propheta, et dicit de perdice, qui congregavit quae non peperit, In dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens: id est, qui primo tanquam per pollicitationem et ostentationem excellentis sapientiae seducebat, erit insipiens, id est, apparebit insipiens. Eis quippe quibus primo sapiens erat, tunc erit insipiens, cum apparebit, quia dementia ejus nota erit omnibus.