CAPUT XI.

Forte etiam hinc se diceret permoveri, quod ipsi, in quorum Libris haec inveniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur impleta, non nobiscum tenent ejusdem Evangelii societatem. Cum vero doceretur etiam hoc ab eisdem Prophetis esse praedictum, quantum moveretur ad fidem; quis tam demens est, ut non videat? quis tam impudens  ut se videre dissimulet? Quis enim dubitet hoc de Judaeis fuisse prophetatum, cum Isaias dicat, Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I, 3); aut illud quod Apostolus commemorat, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Rom. X, 21; Isai. LXV, 2); et maxime illud, Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant et non intelligant (Rom. XI, 8; Isai. VI, 10); et multa hujusmodi? Quod si diceret, Quid ergo peccaverunt Judaei, si Deus illos excaecavit ne agnoscerent Christum? quantum possemus, imbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis Deo cognitis, venire justam poenam hujus caecitatis: quod non solum dixisse Apostolum de quibusdam, Propter hoc tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum, vel in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 24, 28), volentem ostendere quaedam peccata manifesta, ex poena venire quorumdam occultorum; sed nec ipsos hoc tacuisse Prophetas demonstraremus. Nam ne pergam longius, idem Jeremias eo ipso loco, ubi ait, Et homo est, et quis agnoscet eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Judaei, quia non cognoverunt, Si enim cognovissent, sicut Apostolus dicit, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8); sequitur, et ostendit occulti eorum meriti fuisse ut non cognoscerent. Ait enim: Ego Dominus, interrogans corda, et probans renes, ut dem unicuique secundum vias ejus, et secundum fructum studiorum ejus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal