- Tabla de Contenidos
CAPUT XLVIII.
Hoc Fausto pro moribus Patriarcharum et Prophetarum ex voce parvulorum nostrorum breviter responderim: inter quos et me ipsum deputaverim, dum tamen non reprehendam vitam sanctorum antiquorum, etiam si non intelligam quam mystice vixerint, quorum vitam nobis laudabiliter Apostoli Evangelio suo praedicarunt, sicut illi sua prophetia futuros Apostolos praedixerunt, ut clament ad se invicem duo Testamenta, sicut duo Seraphim, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth (Isai. VI, 3). Cum vero coeperit Faustus Patriarchas et Prophetas, non generali atque indefinita reprehensione, sicut hic fecit, sed proprie facta eorum commemorando criminari, adjuvabit me Dominus Deus eorum, qui est etiam noster, ut ad singula congruenter apteque respondeam. Nunc vero illos homines Faustus Manichaeus vituperat, Paulus autem apostolus laudat: eligat quisque cui credat.