- Tabla de Contenidos
CAPUT XLVII.
At enim si Christum prophetaverunt, non digne neque congruenter sua prophetatione vixerunt. Unde hoc scitis? An quid sit vel bene vel male vivere, judicare vos potestis, quorum justitia est potius succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum vos manducetis, quam mendico esurienti, ut manducandum aliquid detis? Catholicis autem parvulis, antequam sciant quae sit animae humanae perfecta justitia, et quantum intersit inter ipsam cui suspiratur, et istam qua hic vivitur, sufficit de illis viris hoc existimare, quod commendat apostolicae doctrinae sanitas, quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Credidit autem Abraham Deo, et deputatum est illi ad justitiam. Praevidens enim Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae, dicens, Quia in semine tuo benedicentur omnes gentes (Galat. III, 6, 8). Apostoli verba sunt. Ad cujus tam claram tamque omnibus notissimam vocem, si a vestris fallacissimis somniis evigilaretis, sequeremini vestigia patris nostri Abraham, et in ejus semine benediceremini cum omnibus gentibus. Ipse enim accepit, sicut dicit Apostolus, signum cirumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium; ut deputetur et illis ad justitiam: ut sit pater circumcisionis, non his solum qui ex circumcisione sunt, sed et iis qui sequuntur vestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abraham (Rom. IV, 11, 12). Cujus ergo justitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut et nos justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum, intelligere debemus quemadmodum vixerit, non reprehendere: ne ante per abortum labamur ex utero matris Ecclesiae, quam per stabilem conceptum formati perfectique nascamur.