CAPUT XLVI.

Verum disciplina catholica propterea simplici fide prius nutriri oportere docet mentem christianam, ut eam capacem faciat ad intelligenda superna et aeterna. Sic etenim et propheta dicit: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9). At ea ipsa est simplex fides, qua credimus, antequam cognoscamus supereminentem scientiam charitatis Christi, ut impleamur in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 19), non sine causa dispensationem humilitatis ejus, qua humanitus natus et passus est, a Prophetis, per propheticam gentem, per propheticum populum, per propheticum regnum tanto ante praedictam; nisi quia in illa stultitia quae sapientior est hominibus, et in illa infirmitate quae fortior est hominibus (I Cor. I, 25) magnum aliquid latet ad justificationem et glorificationem nostram. Et ibi sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3), qui nulli aperiuntur, si sibi per maternam carnem trajectum cibum, id est, per apostolica et prophetica ubera lactis alimenta contempserit; et tanquam infantilem victum quasi praegrandi aetate fastidiens, prius in venena haereticorum quam in sapientiae cibum, cui se idoneum temere arbitratur, irruerit. Non ergo quod dicimus necessariam simplicem fidem, contrarium  est ei quod dicimus ut Prophetis credatur: magis enim ad hoc pertinet, ut Prophetis credatur, priusquam purgata et roborata mente possit intelligi qui per Prophetas sic loquebatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal